Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
311
311
312
312
313
313
314
314
315
315
316
316
317
317
318
318
319
319
320
320
< >
page |< < of 579 > >|
1
iacet
in plano horizontali, nullo pacto verificari po­
teſt
, niſi in ipſo fluido ponatur virtus aliqua motiua,
qua
ſi omninò careat, nullo pacto poterit aqua fluida
explanari
, & ad libellam horizontalem reduci.
At
huiuſmodi
virtus motiua longè diuerſa eſt ab ea, quæ
exigitur
à Carteſio, eiuſque ſectatoribus, non enim̨
eſt
motiua virtus vaga, & irregularis, quæ inordina­
tam
agitationem ſursùm, & deorsùm, & tranſuersè
continuato
fluxu efficiat, ſed eſt tantummodò vis, at­
que
impetus naturalis grauitatis, ope cuius particu­
omnes fluidi æquali niſu tendunt, ac feruntur deor­
sùm
; ſic enim æquatis momentis efficitur æquilibrium
partium
eiuſdem fluidi, vnde ſubſequitur æqualis di­
ſpoſitio
earum horizontalitèr; ſi enim huiuſmodi gra­
uitas
in fluido deficeret, non poſſet virtute æquilibrij
æqualitèr
diſponi, ſed vna eius pars depreſſa, alia ve­
ſublimis efficeret inæqualem, & aſperam ſuperfi­
ciem
externam eius, compoſitam ex vallibus, & mon­
tibus
.
Neceſſariò ergò fatendum eſt in hiſce fluidis
noſtratibus
vim motiuam aliquam adeſſe vt omnes
æquali
vi, & impetu, ad eaſdem partes, ſcilicèt deor­
sùm
tendant.
Et profectò ſi ponerentur motus vagi
irregulares
, & contrarij in eodem corpore fluido, vt
aduerſarij
exiſtimant, ſequeretur deſtructio eiuſdem
hypotheſis
, nam cùm in eadem aqua v. g. non poſ­
ſint
omnes particulæ eiuſdem aquæ ex condicto ſi­
mul
ad eaſdem partes ordinata ſeriè moueri, vt
progreſſu
alicuius cohortis, vel vt in ſupplicationi­
bus
fieri ſolet, omninò neceſsè eſt, vt aliæ partes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index