Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
521
521
522
522
523
523
524
524
525
525
526
526
527
527
528
528
529
529
530
530
< >
page |< < of 579 > >|
1
quadam
, & fallaci imaginatione applicat, tribuit­
que
conceptum plenitudinis ipſi vacuo, ſcilicèt ap­
plicat
conceptum, & imaginationem dimenſionum
eorumque
menſuram vbi reuera deficit prædicta men­
ſura
; ex quo deducitur eſſe merum figmentum, & me­
ram
deceptionem, & fallaciam intellectus, qui nullo
pacto
ſpoliari poteſt idea, & conceptu plenitudinis,
& corporis, & quantumcumque nitatur eam remo­
uere
, ſemper in eius idea, & imaginatione verſatur
phantaſia, & imago entitatis cuiuſdam omni ex parte ex­
tenſæ
.
Quod porrò neceſſarium eſſe videtur, nam cùm
nihil
in intellectu concipi, aut exiſtere poſſit, quod
priùs
à ſenſibus non hauſtum ſit; ſenſus verò nonniſi
res
vndequa que extenſas, & corporeas ab ipſo ortu
per
totam ætatem percipiat; hinc eſt quòd nunquam
intellectus
quantumcumque nitatur, ideam, ſeu ima­
ginem
incorpoream, & dimenſionibus carentem ſibi
effingere
queat; quia nimirum quando per illationem
quamdam
nititur ab imagine, & phantaſia corporea
progredi
ad ideam incorporei, & vacui, tunc conatur
eam
quodammodò extenuare, expandere, ac rarefa­
cere
, vt ſic per gradus ad conceptum vacui incorpo­
rei
perueniat; at hoc numquam aſſe qui poteſt, quią
ſemper
eius conceptus ſiſtitur in aliqua imagine, ſeù
phantaſia
nebulæ, ſeu auræ rariſſimæ, & valdè expan­
ſæ
, nunquam autem vltra limites extenſionis corpo­
reæ
tranſcendere valet.
& hinc fit vt quotieſcumque
ſubſtantiam
quamdam ſpiritualem, veluti anima eſt,
vel
Angelus, contemplari conamur, tunc quidem per-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index