Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
531
531
532
532
533
533
534
534
535
535
536
536
537
537
538
538
539
539
540
540
< >
page |< < of 579 > >|

inter quos recenſeri videtur Carteſius, qui ait ſub-
ſtantiam corpoream indefinitè extenſam mundum̨
habere, & licèt non vtatur voce, infiniti, idem nihi-
lominùs dicere videtur, niſi nos ludit, aut decipit;
nam inter finitum, & infinitum medium non datur,
quòd nimirùm maius ſit finito, & minus infinito, cùm
quicquid infinitum non eſt neceſſariò terminos ha-
bere debeat; præterea idipſum ex eius verbis elici-
tur, nullos enim extenſionis fines habere, idem eſt
prorsùs, ac infinitum eſſe, vtraque enim phraſi nega-
tur vniuerſitati corporeæ finis, aut terminus.
& licèt
ſe excuſent dicendo ſe non percipere mundum cor-
poreum finitum eſſe poſſe, in hoc iterum nos deci-
piunt, nam eſt prorsùs impoſſibile vt intellectus
humanus percipiat, & capiat entitatem infinitam, quan-
doquidem
imagines, ſeùideas corporum finitas quas
ſenſibus hauſit licèt conetur ampliare, augere, & ex-
tendere quocumque conatu, ſemper tamen concep-
tus, & phantaſia in aliqua idæa vndique terminis clau-
ſa permanet, & in ſumma limites infinitatis ne per
ſomnium quidem attingere poteſt.
veriſſimumquę
eſt, quod dici ſolet, quod quotieſcumque infinitum
affirmamus, tunc quidem rei quam non capimus no-
men obſcurum, & incompertæ ſignificationis tribui-
mus; verum vt proferam id, quod ſentio videtur Car-
teſius aſſeruiſſe mundi corporei infinitatem non ab
aliqua firma ratione ductus, ſed ne diſſentiret à præ-
iudicio facto, quod ſpatium inane dari non poſſet,
propterea quod ſpatium, ſcilicèt dimenſiones neceſ-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index