Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1qui ſpiritalia & hydraulicas machinas primus inuenit. Dein­
de vero Philo Bizantius, cuius mechanica peritia ab Herone
commemoratur.
Hero ipſe Alexandrinus Philoſophus Cte­
ſebij diſcipulus; qui multa ac eruditiſſima monumenta me­
chanica protulit.
Hinc Athenæus, cuius duo extant fragmen­
ta
græca de Machinis apud Vitruuium in fine.
Vitruuius etiam
ipſe celeberrimus Architectus.
Ptolemæus Alexandrinus
aſtronomorum Princeps, qui libros mechanicos præclariſſi­
mos edidit.
Pappus denique Alexandrinus, mechanicæ fa­
cultatis propagator egregius, & Hero mechanicus, qui de
Geodæſia ac de machinis bellicis diſſertiſſime ſcripſit.
Quos
authores enumeraſſe ſufficiat ad exiſtentiam, & originem hu­
ius facultatis innuendam, cœteris recenſioribus, breuitatis
gratia prætermiſſis, qui ad hæc vſque tempora eam magno­
perè illuſtrarunt, micantque adhuc ipſi, operum ac ingeniorum
ſplendore.
De obiecto circa quod Mechanica facultas
verſatur.
ADDITIO SECVNDA.
Vt autem Mechanicæ facultatis natura ex proprio obie­
cto, quemadmodum commune eſt omnibus artibus,
atque ſcientijs in doctrina Ariſtotelis 2. de anima text.
33.
præcipuè dignoſcatur, Obſeruandum in primis eſt, id quod
per mechanicam facultatem intendimus, & ad quod tanquam
ad finem conſequendum omnis mechanica contemplatio or­
dinatur, aliud non eſſe, quàm grauis aut leuis cuiuſque cor­
poris motionem, vel quietem, quæ parua vt plurimum virtu­
te, arte ipſa mirabiliter comparatur, ſiue motio ſit ſecundum
naturam, ſiue ſit præter aut contra naturam ipſius corporis
grauis aut leuis.
Porro inductione conſtat, mechanicum om­
nem conatum, omnemque tractatum in admirabilem lationem,
aut ſtatum corporum ordinari ex ipſius artis proprio inſtitu­
to, vt ad leuanda, vel detinenda etiam exigua virtute quæ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index