Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 303 > >|
1maior velocitas, ac facilitas motus, maiorem grauitatem, aut
maiorem virtutem motiuam neceſſario indicat, vt palam eſt
in motibus tàm naturalibus, quàm violentis.
Nam corpus
quò grauius, eò velocius deſcendit, ſi non detineatur; &
proiecta, eò velocius inter medium percurrunt, quo maio­
rem impulſum à proijciente recipiunt.
Ipſaque animalia tan­
to progrediuntur velocius, citiusque per incuſſionem impul­
ſus grauia mouent, quanto maiorem virtutem motiuam
adepta fuerit cum pari diſpoſitione inſtrumentorum.
Itaque
in propoſito, hoc ipſo quod extremum longiori brachij ve­
locius mouetur, magis grauitat in illo ſitu, ſeu maiore in in­
dicat ſe ibi adipiſci virtutem motiuam, maiuſque pondus
præualet ſuſtinere etiam ſi non moueatur.
Quæſtio Quarta.
Cvr ij, qui in nauis medio ſunt remiges, ma­
ximè nauem mouent?
an quia remus vectis
est, hypomochlion autem fit ſcalmus?
ſtat
enim ille: pondus verò mare est, quod propel­
lit remus: vectem autem mouens est ipſe re­
mex.
Semper autem plus mouet ponderis,
quantò magis ab hypomochlio distabit quicumque id mouet.
Maior enim ita fit, quæ ex centro. Scalmus autem hypomo­
chlion exiſtens, centrum eſt.
In medio autem nauis plurimum
remi intus eſt: illa enim parte latiſſima eſi nauis: quare ma­
ior vtrinque remi pars vtrorumque nauis parietum intrinſe­
cus eſi.
Mouetur autem nauis, quoniam appellente ad ma­
re remo, extremum illius, quod intus eſt, in ante promouetur:
nauem verò ſcalmo alligatam ſimul promoueri contingit,
quo remi extremum.
Vbi enim plurimum maris diuidit re­
mus, eò maximè propelli neceſſe eſi.
Plurimùm autem diuidit,
vbi pars plurima remi à ſcalmo eſt.
Et eam ob cauſam remi­
ges, qui in media ſunt naui, mouent illam maximè.
Maxima
enim remi pars à ſcalmo in nauis medio intus eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index