Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 303 > >|
1ipſa ſcientia; hinc eſt, vt commodius ac magis propriè ſpe­
cies ipſæ corporum grauium; ac leuium comparentur ad gra­
ue & leue in communi, tanquam partes integrantes ad totum
quod conſtituunt; præſertim cum etiam genus dicat totum
confusè in compoſitione Metaphyſica vt eſt communis do­
ctrina ſumpta ex Ariſtotele lib. 5 Met. cap. 20.
Iuxtà hæc igitur Mechanica ſcientia primò diuiditur in
Centrobaricam quæ quidem centrum grauitatis in quolibet
corpore ſpeculatur, & in Machinariam quæ verſatur circa
machinamenta quibus ipſa corpora mouentur, aut detinen­
tur, ſiue grauia ſint, ſiue leuia.
Rurſus Centrobaricam comi­
tatur, ab eaque dependet Sphæropœia, quæ motum circa cen­
trum ſphæricorum corporum contemplatur, modumque quo
ipſa conficienda ſunt exhibet ad imitationem corporum cœ­
leſtium, prout Archimedem confeciſſe traditur; quem etiam
librum de Sphęropœia edidiſſe refert Carpus Antiochenſis
apud Pappum Alexandrinum.
Machinaria verò diuiditur in
Manganariam, cuius ope, exigua virtute, ingentia transferun­
tur pondera, & in Organopeticam, quæ inſtrumenta omnia
ad corporum motionem, aut detentionem accommodata ac
fabrefacta conſiderat, modumque quo fieri debent rationabili­
ter tradit.
Sub Manganaria continetur Mechanopætica, quæ
aquam ex imis facilè haurire ac in altum tollere docet, & ſiqua
eſt alia ſpeculatio quæ ad corpus aliquod leuandum aut tranſ­
ferendum ordinatur.
Sub Organopetica verò continetur Po­
liorcetica, quæ verſatur circa bellicas machinas, vt Arietes ad
quatiendos muros, vel Catapultas & alias quibus ſagittæ, la­
pides, ac tela, in longiſſima viæ ſpatia emittuntur, & videre
eſt apud Athenæum, Heronem mechanicum, & Apolliodo­
rum; & in Thaumaturgicam, de qua Hero Alexandrinus,
quæque tandem diuiditur in tres partes, quarum prima ver­
ſatur circa clepſydras, fiſtulas, varioſque ductus, quibus ex
vno vaſe in aliud aqua transfunditur, aut foris emittitur ad
conſtituendas fontes artificiales, aliaſque commoditates prę­
ſtandas.
Secunda verò docet quo pacto rotis, neruis, tim­
panis, alijsque inſtrumentis motus veluti animatus præſtetur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index