Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 303 > >|
1vnico tantum modo motu verſus vnicam differentiam ſitus,
ſed duplici motu, nempe mixto ex naturali & præternaturali;
verſus duplicem differentiam ſitus.
Naturali quippe, quo in
propoſita figura fertur verſus latus F D, præternaturali verò,
quo retrahitur in tranſuerſum verſus latus E D, eo quòd alte­
rum eius extremum detineatur in centro E, vt clarius infra
patebit.
Quibus ita conſtitutis, reuertitur Ariſtoteles ad probandum,
partes vel puncta ſemidiametri, eò velocius moueri, quò plus
à centro diſtauerint; eò verò tardius, quò magis ad centrum
acceſſerint.
Quod cum ad doctrinam in ſuperiori textu tra­
ditam ſpectet, illucque propterea à nobis tranſlatum ſit, ac ſa­
tis expoſitum, non eſt cur hic rurſus idem repetatur ac denuo
exponatur.
Acceptionem autem & explicationem motus
naturalis ac præternaturalis, qua vſi ſumus, ſumpſimus ex co­
dem Philoſopho textu ſequenti, & lib. 1. Metheororum c. 5.
Vbi diſcurrentium ſyderum ac fulminum motum quem in
ſublimi aere obliquè fieri conſpicimus, ex duabus pariter la­
tionibus docet conſtare.
Vna quidem naturali, qua prout
accenſa ac leuia corpora, ſurſum rectà tendere debent:
altera verò præternaturali, qua prout à conſtipan­
te frigore extruduntur ac propelluntur (in­
ſpiſſata ſcilicet ac grauitante magis eo­
rum exhalationis materia) deor­
ſum inclinant.
Ex his enim
duabus lationibus
medius qui­
dam mo­
tus
reſultat, quo vt ipſe inquit, ſydera
videntur volare, & obliquè
tanquam proiecta
per aera
ferri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index