Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 579 > >|

ponderi R, & quam proportionem habet ſemiſſis dia-
metri AB baſis prædictæ columnæ ad ſuam altitudi-
nem BC, eamdem habeat pondus R ad aliud pondus
S. oſtendendum modò eſt vim ponderis S æqualem
eſſe totali reſiſtentiæ contactus duarum prædictarum
ſuperficierum, ſeù potiùs æqualem eſſe vi, qua vacui
reſiſtentia ſuperatur, vel potiùs pondus S ſufficerę
ad diuellendam columnam à pauimento directa tra-
ctione, ſcilicèt detinendo, & transferendo baſim AB
ſemper æquidiſtantem plano baſis DE.
Quia in actu
ſeparationis ſuperficiei AB à pauimento debet pun-
ctum eius B contingere, & inniti ipſi pauimento, &
angularitèr ſubleuari terminus oppoſitus A, vnà cum
tota baſis ſuperficie AB, efficiendo nimirùm angulum
cum pauimenti plano DE; & hic obſeruari debent
loca vbi duæ vires applicantur, ſcilicèt reſiſtentia, &
eius, quæ eam ſuperat, & per quam directionem tra-
hunt & vim exercent; & pater, quòd reſiſtentia
omnibus punctis inferioris ſuperficiei AB exiſtit, sunt-
que
veluti totidem fibræ perpendicularitèr erectę ad
planum ſubiectum, quæ cum eo coniunguntur colli-
ganturque; è contrà vis mouens M vectem CB adhi-
bet circa centrum firmum B, & quia vniuerſa reſi-
ſtentia vniformiter diſtribuitur per totam baſis ſu-
perficiem AB, reducitur, & perindè reſiſtit ac ſi
centro aggregati prædictarum fibrarum collocatą
eſſet, centrum verò omnium fibrarum prædictarum
idem eſt ac centrum I, quod eſt centrum eiuſdem ba-
ſis; quaproptèr maximus conatus vniuerſæ reſiſten-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index