Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 579 > >|

bus obſeruamus à qua præcisè prohibeatur tranſitus
fluidi per rimas laterales, poſtea impleatur reliqua
pars fiſtulæ AB aqua, & tandèm eadem vitrea fiſtu-
la termino I libræ IL radiorum æqualium ſuſpenda-
tur, atque ab oppoſito termino eius L pendeat pon-
dus M æquale ponderi ipſius vitri AC. videndum̨
modò eſt an à ſimplici pondere M ſuſtineri poſſit vi-
trea fiſtula AC, & patet non ſufficere, quia in ſipho-
ne ACGH pondus cylindri aquei HG æquatur præ-
cisè ponderi mercurij BC, cumque pręterea aqua con-
tenta
in ſpatio fiſtulæ AB ferè æqualis ſit aquæ HG,
ergò ſumma aquæ AB, & mercurij BC duplo grauior
eſt, quam ſit cylindrus aqueus HG vt nimirùm ſi a-
qua HG fuerit vnius libræ erunt mercurius CB, &
aqua AB ferè duarum librarum (non conſiderato pon-
dere
ipſius vitri AC,) ergò vt fiat æquilibrium de-
bet addi ponderi M aliud pondus O, quod ſit æqua-
le ponderi aquæ AB, & tunc in infima libra CEG,
ſeu ſiphone eſſicitur æquilibrium inter cylindrum a-
queum HG, & mercurium CB, in ſuprema verò li-
bra IL efficitur æquilibrium inter fiſtulam vitream̨
AC, vnà cum aqua AB ex vna parte, & ponderæ M,
O ex altera parte.
Igitur quia reuera mercurius CB
non ſuſtinetur à potentia O ſubleuante libram ſupre-
mam
, cum nimirùm ſuſtineatur à collaterali aqua HG,
eſt impoſſibile fiſtulam vitream AC ſuſtineri à ſo-
litario pondere M æquale grauitati ipſius vitri, niſi
inſuper addatur alia potentia O, quæ ſuſtineat cy-
lindrum aqueum AB æquè graue ferè, ac|eſt mercu-
rius CB.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index