Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
251
251
252
252
253
253
254
254
255
255
256
256
257
257
258
258
259
259
260
260
< >
page |< < of 579 > >|

uerſario, quòd fiſtula AC nil prorsùs ab incluſo mer-
curio BC grauatur, & ſic de facto experimur appli-
cata digiti pulpa ori infimo fiſtulæ; quod in partę
intermedia pulpæ à mercurio tacta nulla compreſſio,
nec contuſio neque grauitatio perſentitur, quando præ-
cisè mercurij altitudo BC eſt vnius cubiti, & qua-
drantis
ferè; quod ſieius altitudo ſupra CB augeatur,
tunc ſolummodò percipitur in medio pulpæ digiti ſub-
iecti compreſſio grauitans iuxtà menſuram exceſſus mer-
curij ſupra eum qui altitudinem vnius cubiti, & qua-
drantis occupat, & ſi è contrà mercurius deprima-
tur violentèr infra debitam altitudinem BC, tunc ne-
dùm ſubiecta pulpa digiti non comprimitur, ſed è
contrà exugitur, vt efficiunt cucurbitæ medicæ, &
hyrudines.
Sed dicet aduerſarius ſi mercurius BC
nil grauitat, nec comprimit digitum, quare requi-
ritur vis, aut libræ, aut digiti ſubiecti, quæ nedum̨
æquet pondus ſolias vitri AC, ſed prætereà ſuſtine-
re valeat duas libras v. g. quas pendit mercurius BC?
Reſpondeo aereum cylindrum SA fiſtulæ vitreæ in-
cumbentem ſua grauitate agere non minùs, quàm̨
collateralis cylindrus aereus SG, cumque vitrum̨
CA non repellatur æquali actione contraria ſursùm
ab aere collaterali SG, quia huius vis exercetur, &
omninò expletur ſuſtentando mercurium BC; igitur
neceſſariò vitrum CA comprimitur deorsùm à gra-
uitate aeris incumbentis SA, cuius pondus æqualę
eſt mercurio BC hinc fit vi ex præconcepta falſa opi-
nione tribuamus compreſſionem aeris SA nobis in-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index