Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
281
281
282
282
283
283
284
284
285
285
286
286
287
287
288
288
289
289
290
290
< >
page |< < of 579 > >|
1
cauſa
eleuationis aquæ in prædictis arginibus.
Debet modo aſſignari virtus motiua, quæ eleuat,
& ſuſtinet aquam ſupra propriam libellam vſque ad
ſummitatem
arginis, & hanc demonſtrabo eſſe ſim­
plicem
aquæ grauitatem.
Quia aquæ particulæ ad­
hærentes
parieti vaſis inſinuant ramos ſuarum machi­
nularum
intra poroſitates, & foueolas parietis, à cu­
ius
eminentijs, & aſperitatibus fulciuntur extremi­
tates
particularum aquæ, quarum oppoſiti termini
ſuſtinentur
, à ſubiecta collaterali aqua, proptereà
efficientur
veluti totidem vectes conuertibiles circa
eorum
fulcimenta parieti annexa.
Hinc fit vt prædi­
ctæ
aquæ particulæ exiguam vim compreſſiuam exer­
ceant
, & minori momento ſubiectam aquam com­
primant
, cùm partes aquæ collateralis liberè premen­
do
ſupra aquam ſubiectam integram ſuam vim, &
momentum
exerceant, igitur ex prop. 174. partes
minùs
preſſæ ſursùm impelli debent à partibus ma­
gis
compreſſis: & licèt illæ retineantur, & impedian­
tur
ne motu ſibi ipſi æquidiſtanti ferri ſursùm queant,
tamen
eadem impedimenta aſperitatum parietis præ­
clarè
adiuuant flexionem, & turbinationem earun­
dem
aquæ particularum, igitur à vi motiua grauita­
tis
maioris aquæ collateralis flecti, rotari, & impelli
ſursùm
poſſunt parieti adhęrendo eædem aquæ par­
ticulæ
; dum verò efficitur prædicta eleuatio, ſummi­
tates
guttularum reuolutarum eminentiores reddun­
tur
quàm aliæ particulæ parieti adhærentes, igitur
tunc
prædictæ particulæ iam eleuatæ naturali inſtin-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index