Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
291
291
292
292
293
293
294
294
295
295
296
296
297
297
298
298
299
299
300
300
< >
page |< < of 579 > >|
1
cedit
, quòd parietes porulorum pumicis duri sunt con­
ſiſtentes
, & inter ſe connexi, & vniti, è contrà in gle­
ba
parietes pororum ſunt valdè fragiles, & diſſolubi­
les
; vnde ſequitur, quòd aquæ particulæ vi grauitatis
intra
poros glebæ inſinuatæ nedùm expellant aerem
ibi
contentum, ſed etiam arenulas glebam conſtitu­
entes
, quæ tantummodò ſe tangunt, & nullo alio vin­
culo
, nec glutine nectuntur, facilè ab inuicem diſſo­
cient
diſpergantque.
porrò cùm ad aquæ immiſſionem,
& aeris expreſſionem, atque aſcenſum neceſſariò mo­
tus
, & agitatio ipſius aquæ conſequatur, hic verò mo­
tus
abſque impetu eſſe non poſſit, qui cùm vim cuiuſ­
cumque
ponderis finiti ſuperet, vt demonſtrauimus,

facilè
poterit exiguas illas arenulas diſſolutas nedum
lateraliter
, ſed etiam ſursùm aliquantiſper impelle­
re
, & hinc oritur turbida quædam nebula, quæ pro­
glebam demerſam conſpicitur diù perſeuerans.
Ex
vniuerſa
hac naturali operatione nemo ſanæ mentis
eliciet
aquæ particulas continuo, & vago motu agi­
tari
naturali inſtinctu, & ab hoc principio produci
glebæ
diſſolutionem, diſperſionemque arenularum
eius
, & feruoris, qui in aqua tunc temporis conſpici­
tur
, nam hæc omnia habent ſuam cauſam neceſſariam,
nempè
aquæ grauitatem, quæ poteſt, & debet nedum
expellere
ſursùm leues aeris particulas intra glebæ
poroſitates
contentas, ſed etiam diſſoluere, & diſper­
gere
ſuo impetu puluerulentas glebæ particulas per
ipſammet
aquam.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index