Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 579 > >|
1
textis
, incuruatis, & diſtractis à pondere totius aquæ
prementis
, vt alibi dictum eſt, internæ verò partes
eiuſdem
guttulæ, ob earum lubricitatem, liberè flue­
re
poſſunt intra alias aquæ particulas, orificium vaſis
explentes
.
Hinc fit vt illæ exercendo liberè earum̨
momentum
grauitatis, præualeant energiæ compreſ­
ſiuæ
diminutæ, ac debilitatę particularum aquæ GB
intra
cauitatem vitri adhærentium, & ſic ſursùm im­
pellantur
à G vſque ad F, vel ſi cauitas madida fue­
rit
vſque ad E, nempè quouſque fiat momentorum
æquilibrium
.
è contrà momentum altioris aquæ BC ma­
ius
erit eo, quo aqua vaſis ſubiecta, vel intra guttu­
lam
D contenta liberè premit, proindeque illa de­
ſcendet
in fiſtula à ſummitate C vſque ad E, vbi ni­
mirùm
eorum momenta adæquantur.
Sed in priori
caſu
forſan facilè ſuſpicabitur à compreſſione aeris
ſursùm
impelli guttulam infimam à G vſque ad E, cu­
ius
inditium eſſe poteſt, quòd tota guttula D exugi­
tur
à fiſtula, imò vlteriùs promouetur aere ſucceden­
te
, & ſic videtur, quòd non ab aqua externa, quæ ibi­
dem
non exiſtit, & proinde operari nequit, ſed ab
aere
impellitur.
ſed reſponderi poteſt quod à vi im­
petus
, quo aqua in fiſtula aſcendit proſequi, & con­
tinuari
aliquantiſper poteſt aſcenſus poſtremæ par­
ticulæ
guttæ ipſius D, quatenus à glutine machinu­
larum
aquæ connectuntur poſtremę illæ guttulæ par­
tes
, cum præcedentibus, & ab impetu earum partium,
quæ
actu in fiſtula mouentur ſursùm, trahantur vlte­
riùs
, & conſequentèr aer poſtea ſuccedat in ſpatio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index