Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
401
401
402
402
403
403
404
404
405
405
406
406
407
407
408
408
409
409
410
410
< >
page |< < of 579 > >|
Hoc poſito, ſi in eodem vaſe exiſtente aqua in ſpa-
tio ABHG intelligatur collaterale priſma AGFI ab
aere repleri, vel à quolibet alio fluido minùs graui
ſpecie, quàm ſit ipſa aqua, tunc paries aqueus AG
nullo pacto ſuſtinebitur in eodem ſitu erectus, ſed
dilabetur ſſuetque è ſupremo loco A versùs infimum
F, neque oppoſitum vnquàm contingere poſſet, vt
ſcilicèt perſeuerante pariete aqueo AG erecto deſcen-
deret
infra libellam GH, & deinde motu reflexo
ſursùm perpendicularitèr aquæ infimam libellam FG
versùs IA propelleret perpendiculari motu, profe-
ctò hoc contigeret ſi inter aquam, & aerem adeſſet
paries ligneus, à quo impediretur effluuium aquæ in-
tra foueam AF; atnullo pariete interpoſito videtur
omninò impoſſibile vt aqua non defluat motu incli-
nato ad replendam cauitatem aeream AF.
Hocquę
confirmatur euidenti experientia; fiat burſa coria-
cea parallele pipeda ſursùm aperta ad inſtar putei,
& dilatatis quatuor eius angulis digitis, vel virgis,
immergatur burſa aere plena intra aquam; videbis,
quod nedùm baſis, & fundum, ſed etiam quatuor fa-
cies collaterales burſæ incuruantur conuexè versùs
intermedium axim eiuſdem putei, & ſi ſimùl digiti,
aut virgulæ educantur, nec ampliùs vim exerceant,
nedùm baſis, & fundum putei aſcendet ſursùm, ſed
etiam eius parietes collaterales ſe ſe conſtringent, &
ad ſe ſe inuicem accedent, quod eſt euidentiſſimum
ſignum, aquam nedùm vim facere ſursùm perpendi-
cularitèr aerem expellendo, ſed etiam lateralitèr

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index