Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 579 > >|
1
motu
, & impetu, cùm in quiete conſiſtat; ergo perin­
de
reſiſtit ſciſſioni durities vaſis ænei, ac ſi ingens, &
vaſta
moles ponderis incumbentis ſuſpendi, & ele­
uari
deberet.
E contra cogitemus villos internos tu­
bulorum
aereorum ob rigiditatem, & tenſionem ac­
quiſitam
à frigore vim motiuam habere, & actu mo­
ueri
, quatenus aqua exiguam conſtrictionem, &
nionem
pati poteſt; & proinde operari debent eodem
propemodum
modo, ac totidem arcus nedum tenſi,
ſed
qui motum inchoarunt.
Ita que habemus corpora,
quæ
vi motiua, & impetu agunt contra grauitatem̨
quieſcentem
ipſius aquæ, & reſiſtentiam inertem̨
tenacitatis
vaſis; cùmque vis impetus maior ſit qua­
cumque
reſiſtentia quieſcente, hinc fit vt neceſſariò
illa
vis motiua hanc quantumcumque vaſtam reſiſten­

tiam
ſuperare queat.
Et quia huiuſmodi machinulæ
villoſæ
impetum habentes innumerabiles ſunt, quæ
ſimul
, & continenter ſuam impulſionem percuſſio­
nemque
efficiunt, mirum non eſt ſi ad inſtar pulueris
pyrij
accenſi innumeris ictibus ſimùl percutiendo
fornices
cuniculorum crepet, ac diſrumpat, atquę
ingentia
pondera ſubleuet; & ſicuti ipſamet aquą
fluida
intra innumeros poros funis inſinuata motu
ſuo
ſubleuare poteſt ingentia pondera, ſic quoquę
copioſiſſimi
, & innumerabiles ictus facti à villis in­
ternis
tubulorum aereorum poſſint pondera, & reſi­
ſtentias
inertes quieſcenteſque, licèt ingentes, ſupe­
rare
; ac proindè facile vaſa illa ænea frangere, ac
diſrumpere
poterit aqua in actu congelationis eius,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index