Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|

particulas ſalis, & aliorum corporum.
Modò oſſa in
animali diſrumpi, aut iuxari non poſſunt, vt oſten-
ſum eſt Prop. 29. niſi pondus incumbens ex vną
parte tantum comprimat, vt contingit in baiulis; at
ſi compreſſio ſubdiuidatur, vt ſphæricè, ſursùm, &
deorsùm, & lateraliter æqualibus viribus comprimat,
ita vt nulla cutis particula libera à preſſione ſit, tunc
quidem eſt impoſſibile vt ſciſſio, vel luxatio ſubſe-
quatur; idipſum dicendum eſt de neruis, ac mu-
ſculis, qui licèt ſint molles, tamen quia conſtant ex fibris
conſiſtentibus, & tenaciſſimis, fit vt vniuersè poſſint
ſe viciſſim fulcire, & reſiſtere vniuerſali, & ſphæri-
compreſſioni: idem dicendum eſt de ſanguine,
& alijs humoribus animalis, qui aquæ naturam par-
ticipant, & ſicuti aqua manifeſtam condenſationem
non patitur, ſic quoque animalis humores in cauita-
tibus vaſorum eius contenti contritionem pati qui-
dem poſſunt ab impulſu facto ab vnico, vel paucis
locis peculiaribus; at ab vniuerſali, & circumqua-
que facta compreſſione minimè poſſunt è ſuis vaſis
expelli, ac diuelli.
quotieſcumque igitur partes ſo-
lidæ, tendinoſæ, aut carnoſæ, aut humorales, ſciſſi-
onem, luxationem, contuſionem, aut aliam quam-
libet ſitus mutationem non patiuntur eſt impoſſibi-
le, vt dolor, aut paſſio in animali ſubſequatur, quæ
à nulla alia cauſa, quàm à continui diuiſione creari
poteſt.
Quà propter cùm vrinatores in profundo ma-
ris demerſi ab aqua æquali vi vndique compriman-
tur, ſupernè ſcilicèt, infernè, & lateralitèr circum-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index