Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 579 > >|

VG multò magis aqua inſinuabitur infra aerem dila-
tando ſinum ampliorem ODAIR, & multò magis-
incuruabitur aeris ſuperficies EBD, tum à vi qua flui-
da ſe ſe connectunt conglobanturque, quotieſcum-
que in fluido ipſis hetherogeneo collocantur, cùm ab
acceſſu noui aeris expulſi à cauitate infima DAIRO.
Poftquàm verò magis fiſtula deprimitur in ſitu val-
inclinato VH eadem ratione profluet aqua versùs
partem infimam, & omninò aerem ſeparabit, diuel-
letque à fundo vaſis, & proindè ſubintrabit ad oc-
cupandum ſpatium ODAICHR.
Poſtremò perdu-
cta fiſtula ad inclinationem omnium maximam
ſitu VK perpendiculari ad horizontem aqua, quæ iam
inſinuata fuerat circa, & infra aerem tumefactum, &
contornatum EBDC, tandèm omninò aerem à fundo,
& lateribus vaſis diuellet, & proindè multò magis
deſcenſus, & compreſſio aquæ ambientis per latera
vaſis, & aeris continuari poteſt; & vniuerſa hæc o-
peratio pendet, vt dictum eſt, non ab aere ſpontę
aſcendente, neque ab eius leuitate, ſed ab exceſſu
grauitatis fluidæ aquæ ambientis, quæ in vertigine
fiſtulæ neceſſariò ſeparat, atque diuellit aerem à la-
teribus, & fundo vaſis, & ſic via ſternitur commodiſ-
ſima, vt continuari, & proſequi preſſio aquæ poſſit,
vnde aer ſursùm expulſus continuare poteſt eius cur-
ſum, ſi, inquam, hoc obſeruatum, & adnotatum fuiſ-
ſet, proculdubiò ex mutatione figuræ planæ in tumi-
dam in aere aſcendente per aquam non deduxiſſet
prædictus author aeris leuitatem poſitiuam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index