Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
541
541
542
542
543
543
544
544
545
545
546
546
547
547
548
548
549
549
550
550
< >
page |< < of 579 > >|
1
tas
figuratas non molles, nec fluidas, quæ proindè
omninò
rigidæ, & duræ eſſe debent certis, ac deter­
minatis
figuris præditæ; imaginemur modò huiuſmo­
di
duras particulas fluidum componentes ſic coapta­
ri
, ac conſtipari vt omninò ſpatium repleant, patet
apices
angulorum earumdem ad vnum punctum con­
uenientes
dum in quiete conſiſtunt præcisè octo an­
gulos
rectos ſolidos æquare, aliàs ſpatium omninò
non
implerent; qualemcumque poſtea figuram ha­
bere
particulas duras fluidum componentes ſuppo­
namus
, ſi illæ omnibus varijſque motionibus agiten­
tur
, certum eſt, quod textura, ordo, & difpoſitio con­

ſtipata
particularum fluidi perturbatur, diſſoluitur­
que
, vt innumera ſpatiola vacua in inſtanti creentur.
Hoc profectò patet exemplo pauimenti ſpicati, ſiuè
rexellati
, ex laterculis, ſiuè lapillis angularibus po­
lygonis
variè figuratis contextum; hi ſanè concinnè
adaptati
ſpatia lateralia omninò implent, quamdiù
in
quiete conſiſtunt, at ſi quis velit vnum ſolummodo
laterculum
reuoluere, aut directè horizontali motu
transferre
inter alia latercula, neceſsè eſt vt diſſoluat
conſtipatam
illam texturam ambientium laterculo­
rum
, quæ contorqueri, & è ſuis locis expelli debent
diuerſis
, & contrarijs reuolutionibus, & tunc eſt pror­
sùs
impoſſibile, vt anguli ſolidi ad vnum punctum con­
uenientes
æquales ſint, ſicuti priùs octo angulis re­
ctis
ſolidis, ſed neceſsè eſt, vt plura interſtitia inania,
ſeù
à laterculis non occupata remaneant.
Idem pror­
sùs
in particulis fluidum componentibus euenturum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index