Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 599 > >|
1habuit: nempe Græcos plus quinquaginta, quos etiam Marcus Varro re­
cenſet: Latinos plus decem, quos ipſe Columella commemorat: ego ſolum
C.
Plinium Secundum, quem ſequar, habeam: qui tamen perpaucas ra­
tiones uenarum effodiendarum, & metallorum conficiendorum exponit:
res enim metallica tantum abeſt, ut uniuerſa ſit tractata ab aliquo ſcriptore,
ut ne ij quidem, qui diſperſe ſcripſerunt alius alia de re, ſingulas eius partes
abſoluerint: quinetiam eorum magna eſt paucitas: ſiquidem ſolus ex Græ­
cis omnibus Strato Lampſacenus Theophraſti ſucceſſor librum unum De
machinis metallicis edidit: niſi forte Philonis poetæ metallicus aliquam ar­
tis particulam ſit complexus: nam Pherecrates in comœdiam, inſcriptione
ſimilem, metallicos ſeruos aut ad metalla damnatos uidetur introduxiſſe: ex
Latinis autem Plinius, ut iam dixi, tradidit pauculas laborandi rationes: qui
bus nouos ſcriptores, qualeſcunque ſint, oportet annumerare: nemo enim iu
ſta reprehenſione poterit carere, qui eos, quorum ſcriptis, etſi paucis, utitur,
debita laude fraudat.
Noſtra quidem lingua duo libri ſcripti ſunt: alter De
materiæ metallicæ & metallorum experimento, admodum confuſus, cuius
operis parens ignoratur: alter De uenis, de quibus etiam Pandulfus Anglus
ſcripſiſſe fertur: ſed librum Germanicum confecit Calbus Fribergius, non
ignobilis medicus: uerum uenter eam, quam ſumpſit, partem abſoluit.
Nu­
per uerò Vannocius Biringuccius Senenſis, homo diſertus, & multarum re­
rum peritus, uulgari Italorum ſermone tractauit locum De metallis funden
dis, ſeparandis, agglutinandis.
Rationem autem quarundam uenarum exco­
quendarum breuiter perſtrinxit: quorundam ſuccorum conficiendorum pla
nius expoſuit: quibus legendis renouaui memoriam eorum, quos uidi quon­
dam in Italia confici: reliquas res omnes, de quibus ſcribo, aut prorſus non
attigit, aut leuiter.
Hoc libro Franciſcus Badoarius, patricius Venetus, uir ſa
ne prudens & grauis, me donauit: quod tunc ſe facturum recepit, cùm pro­
ximo ſuperiore anno FERDINANDVM regem, ad quem legatus à Vene­
tis miſſus erat, ſecutus Mariebergi eſſet: plura ſcriptores de re metallica lite­
ris mandaſſe non comperio: quapropter, etiamſi Stratonis liber extaret, ex
his partibus non dimidium artis metallicæ corpus confici poſſet.
Quo aut
minus multi ſunt qui de re Metallica ſcripſerunt, eò magis mihi mirum ui­
detur tot chymiſtas extitiſſe, qui compoſuerint artificium de metallis alijs in
alia mutandis: multos Hermolaus Barbarus, homo dignitate generis & gra
dus, ac omni doctrina ornatus, nominatim protulit: ego plures proferam,
ſed inſignes tantum, delectum enim ſeruabo: itaque xumeutika\ ſcripſit Oſtha
nes, Hermes, Chanes, Zoſimus Alexandrinus ad ſororem Theoſebiam, O­
lympiodorus item Alexandrinus, Agathodæmon, Democritus, non Abde­
rites ille, ſed alter, neſcio qui: Orus Chryſorichites, Pebichius, Comerius, Io
annes, Apuleius, Petaſius, Pelagius, Africanus, Theophilus, Syneſius, Ste­
phanus ad Heracleum Cæſarem, Heliodorus ad Theodoſium, Geberus, Cal
lides Rachaidibus, Veradianus, Rodianus, Canides, Merlinus, Raimundus
Lulius, Arnaldus Villonouanus, Auguſtinus Pantheus Venetus: fœminæ
tres, Cleopatra, uirgo Taphnutia, Maria Iudæa: atque hi chymiſtæ omnes o­
rationera ſolutam uſurparunt: præter Ioannem Aurelium Augurellum Ari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index