Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 599 > >|
1
Dixi de uenarum foſsionibus, de puteorum ſtructu­
ris
, de cuniculorum, foſsarum latentium, cauernarum ſub
ſtructionibus
, de arte menſoris: nunc dicam primò
de
ferramentis, quibus uenæ ſaxaque excinduntur: de
inde
de uaſis in quæ conijciuntur globæ terrarum, ſa
xorum
, metallorum, aliarumque rerum foſsilium, ut uel ex
trahi
uel euehi uel efferri poſsint: atque etiam de ua­
ſis
aquarijs & canalibus: tum de diuerſi generis ma
chinis
: poſtremò de malis metallicorum, quæ omnia
dum
deſcribentur accuratius, iterum multæ laborandi rationes explicabuntur.

Ferramenta
aut ſunt ea, quæ proprio nomine metallici ſic appellant, cunei
præterea
, laminæ, bracteæ, mallei, bacilla, conti, ligones, uerricula, batilla.

Sed
eorum, quæ proprio nomine ferramenta ſunt, quatuor exiſtunt formæ,
quæ
ferè non figura, ſed longitudine uel craſsitudine inter ſe differunt: ete­
nim
omnium pars ſumma eſt lata & quadrangula, ut malleo percuti poſsit: ima
in
mucronem deſinit, ut ſaxorum & uenarum duriciam acie diffindat: omnia quo
que
præter quartum ſunt perforata.
Primùm quidem, quo foſſores quotidie
utuntur
, longum eſt dodrantem: latum, ſeſquidigitum: craſſum, digitum.
In
ſecundo
eſt eadem quæ in primo latitudo, itemque craſsitudo, ſed longum eſt
duos
dodrantes, quo foſſores duriſsimas quaſque uenas ſic findunt, ut rimis
fatiſcant
.
Tertium eandem quam ſecundum longitudinem aſſumit, uerum pau­
latius & craſsius eſt: quo fodiunt ſolum eorum puteorum, qui paulatim
colligunt
aquas.
Quartum ferè longum eſt palmos tres & digitum unum:
craſſum
, digitos duos: ſuprema parte latum digitos tres, media palmum, ima,
ut
cætera cuſpidatum.
Hoc uenas duriores excindunt. Verum primi ferramen
ti
foramen à ſumma parte diſtat palmum: ſecundi & tertij, digitos ſeptem.

Quodque
uerò circa foramen hinc illincque extuberat, in id indunt manubri­
um
ligneum: quod altera manu tenent, cùm ferramentum, ad ſaxa applica­
tum
, malleo feriunt.
Hæc ferramenta maiora uel minora, prout res hoc po­
ſtulat
, fabricari ſolent.
Omnia retuſa fabri ferrarij rurſus, quoad fieri poteſt,
acuunt
.
At cuneus plerunque longus eſt palmos tres & digitos duos: latus,
digitos
ſex: ſumma parte ad palmi altitudinem craſſus digitos tres, deinde
paulatim
tenuior, ut ima fiat acutus.
Sed lamina alta & lata eſt digitos ſex:
ſumma
parte craſſa digitos duos, ima ſeſquidigitum.
In bractea uerò eſt ea­
dem
, quæ in lamina altitudo & latitudo, ſed admodum tenuis eſt.
His omni
bus
, ut proximo libro explicaui, utuntur cum uenas duriſsimas excindunt.

Atque
etiam cunei, laminæ, bracteæ modo maiores, modo minores ſolent
confici
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index