Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 599 > >|
1
Reſtat de malis & morbis metallicorum ac de modis quibus ſibi ab ipſis
cauere
poſſunt: nam ſemper maiorem rationem ualetudinis ſuſtentandæ,
quàm
lucri faciendi habere conuenit, ut liberè munerib.
corporis fungi poſ
ſimus
.
Eorum aut malorum alia affligunt artus, alia lædunt pulmones, par­
tim
oculos, quæ dam denique homines interimunt.
Aqua in quibus puteis
ineſt
multa & frigidior crura uitiare ſolet: etenim frigus eſt inimicum neruis.

Sed
foſſores ad eam rem ſatis altos perones ſibi comparent, qui crura tuean
tur
ab aquarum frigore: cui conſilio qui non paruerit, is magno afficietur in­
commodo
ualetudinis: præſertim cùm uixerit ad ſenectutem.
Contra uerò
liquæ
fodinæ adeo ſiccæ ſunt, ut prorſus aqua careant: quæ ariditas maius
etiam
malum dat operarijs: ſiquidem puluis, qui cietur & agitatur foſsioni­
bus
, penetrans in aſperam uſque arteriam & pulmones, parit difficultatem an
helitus
& uitium, quod a)_sqma Græci nominant.
Quod ſi uim corrodendi
habuerit
, pulmones exulcerat, & tabem ingignit in corporibus: hinc in me­
tallis
Carpati montis inuentæ ſunt mulieres, quæ ſeptem uiris nupſerunt: quos
omnes
dira illa tabes immatura morte affecit.
Aldebergi certe in Miſena in
fodinis
reperitur pompholyx nigra, quæ uſque ad oſſa exedit uulnera, & ul­
cera
.
Ferrum quoque corrodit: atque ob id claui earum caſarum omnes ſunt li­
gnei
.
Quin etiam cadmiæ quoddam genus eſt quod operariorum pedes,
quis
madidos, itemque manus exedit: pulmones & oculos lædit.
Fodientes
igitur
ſibi non modo perones comparent, ſed chirothecas etiam ad cubitum
uſque
altas: & ueſicas laxas illigent faciei.
Per has enim puluis neque trahetur ad
arteriam
& pulmones, nec in oculos inuolabit: non diſſimiliter apud Roma
nos
ſibi cauebant minij confectores, ne puluerem eius lethalem haurirent.

Tum
difficultatem anhelitus parit aer immobilis manens tam in puteo quàm
in
cuniculo: cui malo remedia ſunt machinæ ſpiritales, quas paulò antè ex­
poſui
.
Sed eſt aliud malum magis peſtiferum, quodque homini mox affert
necem
: in quibus puteis, uel foſsis latentibus, uel cuniculis duricies ſaxorum
igni
frangitur, in his aer inficitur ueneno: ſiquidem uenæ & uenulæ commiſ­
ſuræque
ſaxorum exhalant ſubtile quoddam uirus, ignis ui expreſſum ex re­
bus
metallicis alijsque foſsilibus: quod ipſum cum fumo ſubleuatur, non ali­
ter
ac pompholyx, quæ in officinis, in quibus uenæ metallicæ excoquuntur,
ad
ſuperiorem parietis partem adhæreſcit: id ſi ex terra euolare nequiuerit,
ſed
deciderit in lacunas, atque eis innatauerit, periculum conflare ſolet.
Etenim
ſi
quando aqua iactu lapidis aut alterius rei commota fuerit, rurſus ex ipſis la­
cunis
euolat: itaque ſpiritu ductum homines inficit: ſed idem magis efficit fu­
mus
igni nondum extincto.
Corpora autem animantium iſto ueneno infe­
cta
plerunque continuo turgeſcunt, & omnem motum ac ſenſum amittunt,
ſineque
dolore intereunt.
Homines etiam ex puteis ſcalarum gradibus aſcen­
dentes
, ubi uirus incrementum ſumpſerit, rurſus in eos decidunt: quia ma­
nus
non faciunt ſuum officium globoſæque & rotundæ ipſis uidentur eſſe,
temque
pedes.
Aut ſi bona fortuna parumper læſi ex his malis euaſerint, palli
di
ſunt & ſimiles mortuorum.
Itaque tunc nemo in eam ipſam fodinam uel in
proximas
deſcendat: aut ſi fuerit in eis, aſcendat ocyus.
Prouidi certè ſoler­
tesque
foſſores die Veneris ad ueſperam incendunt ſtruem lignorum: nec ante

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index