Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 599 > >|
1ſed etiam humida ſiue aquas. Verùm priuſquam exponam uaria & diuerſa
genera machinarum, quibus metallici aquas ſolum exantlare ſolent, dicam
quo modo res graues, quod genus ſunt axes, catenæ ferreæ, fiſtulæ, ligna
grandia in puteos rectos & profundos demittendæ ſunt.
Machina erigitur,
cuius ſucula, utrinque quatuor uectes rectos habens, in tignis ſtatutis includi
tur, et circa eam ductarius inuoluitur funis, eiuſque caput alterum ad eandem
affigitur, alterum alligatur ad res illas graues: quæ rectà ſenſim operarijs re­
nitentibus demittuntur: atque, ſi in aliqua putei parte ſubſtiterint, paululùm
retrahuntur.
Cùm uerò eædem ſunt grauiſsimæ, tunc ſecundum hanc machi­
nam altera ei prorſus aſsimilis erigitur, ut & oneri robore pares ſint, & idi­
pſum ſenſim demitti poſsit: quinetiam interdum ijſdem de cauſis trochlea
funiculis ad trabem religatur: per cuius orbiculos ductarius funis traductus
deſcendit & aſcendit.
Sucula A. Vectes recti B. Tigna ſtatuta C. Funis D. Trochlea E. Ligna demittenda F.
28[Figure 28]
Aquæ autem ex puteis aut extrahuntur, aut hauriuntur. Extrahuntur uerò
in uaſa uel utres aquarios infuſæ: hos potiſsimum trahit machina, cuius rota
duplices habet pinnas: illa quinque machinæ iam explicatæ: quanque quarta in
quibuſdam locis etiam utres mediocres trahit: at hauriuntur ſitulis uel orbiculis,
quib.
foramina ſunt, uel pilis. Cùm aut paucæ ſunt, aut extrahuntur in uaſis:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index