Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 524 > >|
1niſi per hanc Regulam de rerum univerſarum natura judica­
mus.
Jam cum Gravia ſint omnia corpora, quæ apud Terram vel in
Cælis reperiuntur, de quibus Experimenta vel Obſervationes in­
ſtituere licet; omnino dicendum erit, Gravitatem corporibus uNI­
verſis competere.
Et quemadmodum nulla concipi debent cor­
pora, quæ non ſint Extenſa, Mobilia, & Impenetrabilia; ita nulla
concipi debere, quæ non ſint Gravia.
Corporum Extenſio, Mobi­
litas, & Impenetrabilitas non niſi per Experimenta innoteſcunt:
eodem plane modo Gravitas innoteſcit.
Corpora omnia de qui­
bus Obſervationes habemus, Extenſa ſunt & Mobilia & Impene­
trabilia: & inde concludimus corpora univerſa, etiam illa de qui­
bus Obſervationes non habemus, Extenſa eſſe & Mobilia & Im­
penetrabilia.
Ita corpora omnia ſunt Gravia, de quibus Obſer­
vationes habemus: & inde concludimus corpora univerſa, etiam
illa de quibus Obſervationes non habemus, Gravia eſſe.
Si quis
dicat corpora Stellarum inerrantium non eſſe Gravia, quandoqui­
dem eorum Gravitas nondum eſt obſervata; eodem argumento
dicere licebit neque Extenſa eſſe, nec Mobilia, nec Impenetrabilia,
cum hæ Fixarum affectiones nondum ſint obſervatæ.
Quid opus
eſt verbis?
Inter primarias qualitates corporum univerſorum vel
Gravitas habebit locum; vel Extenſio, Mobilitas, & Impenetra­
bilitas non habebunt.
Et natura rerum vel recte explicabitur
per corporum Gravitatem, vel non recte explicabitur per corpo­
rum Extenſionem, Mobilitatem, & Impenetrabilitatem.
Audio nonnullos hanc improbare concluſionem, & de occultis
qualitatibus neſcio quid muſſitare.
Gravitatem ſcilicet Occultum
eſſe quid, perpetuo argutari ſolent; occultas vero cauſas pro­
cul eſſe ablegandas a Philoſophia.
His autem facile reſpon­
detur; occultas eſſe cauſas, non illas quidem quarum exiſtentia
per Obſervationes clariſſime demonſtratur, ſed has ſolum quarum
occulta eſt & ficta exiſtentia nondum vero comprobata.
Gravitas
ergo non erit occulta cauſa motuum cæleſtium; ſiquidem ex Phæ­
nomenis oſtenſum eſt, hanc virtutem revera exiſtere.
Hi potius
ad occultas confugiunt cauſas; qui neſcio quos Vortices, materiæ
cujuſdam prorſus fictitiæ & ſenſibus omnino ignotæ, motibus
iiſdem regendis præficiunt.
Ideone autem Gravitas occulta cauſa dicetur, eoque nomine
rejicietur e Philoſophia, quod cauſa ipſius Gravitatis occulta eſt
& nondum inventa?
Qui ſic ſtatuunt, videant nequid ſtatu­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index