Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 599 > >|
partim probare argumentis, & exemplis, partim conuitio à nobis extor-
quere: utuntur autem primo his argumentis.
Terra non occultat & ab o-
culis remouet ea quæ hominum generi utilia ſunt & neceſſaria, ſed ut bene-
fica benignaque mater maxima largitate fundit ex ſeſe, & in aſpectum lu-
cemque profert herbas, legumina, fruges, fructus arborum: at foſsilia in pro-
fundo penitus abſtrudit, eruenda igitur non ſunt.
Quia uero ipſa eruunt
homines ſcelerati, quos ut poetæ loquuntur, ferrea iſta ætas progignit,
Ouidius eam audaciam merito inſequitur his uerſibus.
Nec tantum ſegetes alimentaque debita diues
Poſcebatur humus, ſed itum eſt in uiſcera terræ,
Quaſque recondiderat, Stygijsque admouerat undis,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.
Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
Prodierat, prodit bellum.
Alterum eorum argumentum eſt: Metalla nullum utilitatis fructum ho
mini præbent, eaigitur ſcrutari non debemus.
Cum enim homo conſter
ex animo & corpore, neutrum eget foſsilibus: animi nanque paſtus ſuauiſsi-
mus eſt contemplatio naturæ, optimarum artium diſciplinarumque co-
gnitio, perceptio uirtutum, in quibus optimis rebus ſi ſe exerceat ſatu-
ratus bonarum cognitionum epulis nullius rei deſiderio tenetur.
Corporis
uero natura quamuis uictu ueſtituque neceſſario contenta ſit, fruges tamen
terræ atque diuerſi generis animantes, ipſi ſuppeditant mirabilem cibi & po
tionis copiam, qua commodiſsime alitur, augeſcit, uitam ad multum tem-
poris producit.
Linum autem & lana multorumque animalium pelles cor-
pori ueſtitum dant copioſum et parabilem ac minime carum, delicatum ue-
ro nec difficilem inuentu arborum lanugo, quod ſericum appellatur, &
bombicis telæ, ut nihil prorſus ipſi opus ſit metallis penitus in terra abdi-
tis & maxiam ex parte precioſis.
Quare quod ab Euripide dictum eſt ferunt
probari in omni doctorum hominum cœtu, atque id merito ſemper in ore
habuiſſe Socratem.
Non opera ſunt argentea atque purpura
Vitæ hominum, ſed magis tragœdis uſui.
Laudant etiam hoc Timocreontis Rodij: Vtinam cæce Plute nec in ter
ra, nec in mari, nec in continente appareres, ſed habitares in Tartaro & A-
charonte, ex te enim omnia oriuntur mala quæ ſubeunt homines.
Ad cœ
lum laudibus extollunt uerſus Phocylidis.
Aurum atque argentum damno eſt mortalibus, aurum
Dux ſcelerum, uitæ peſtis, rerumque ruina,
O utinam clades non delectabilis eſſes,
Te propter fiunt raptus, homicidia, pugnæ,
Fratribus infenſi fratres, natiſque parentes,
Placet præterea eis illud Naumachij:
argentum puluis & aurum.
Puluis arenoſo pelagi quicunque lapilli
Littore quique iacent fluuiorum margine ſparſi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index