Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quod aut nunc ciſium appellamus uehiculum eſt unam habens rotam non
duas, ut id quod equi trahunt: ipſum rebus foſsilibus refertum ex cuniculis
uel caſis ab operario euehitur: ſed hoc modo formatur.
Aſſeres duo longi
circiter quinque pedes, alti unum, lati duos digitos eliguntur: quorum partes pri­
mæ futuræ ad unius pedis longitudinem, poſtremæ ad duum pedum inferius
excinduntur, mediæ remanent integræ.
Deinde primæ excauantur, ut in earum
foraminibus circularibus axiculi capita circumagi poſsint.
Mediæ uerò bis
perforantur & prope imum, ut capitula duarum trabecularum, in quas imponun
tur aſſeres, recipiant: & in medio, ut capitula duorum aſſerum tranſuerſario­
rum: atque claui, in his capitibus foras eminentibus infixi, totam firmant com
pagem.
Ex poſtremis aſſerum longorum partibus fiunt manubria: quorum
capitula inferius ſunt reflexa, ut firmius manibus teneri poſsint.
Sed rotula,
quia unica, neque modiolum habet, neque circum axiculum uerſatur, uerum cum
ipſo circumuertitur: à curuaturis enim, quas a)/yidas Græci uocant, duo ra­
dij tranſuerſarij, in eas incluſi, per medium axiculum penetrant in oppoſitas
curuaturas.
Axiculus aut quadrangulus eſt, exceptis capitibus, quorum u­
trumque teres ut in foramine uolui poſsit: hoc ciſium terris & ſaxis plenum
perarius euehit, inane reuehit.
Eſt præterea metallicis alterum ciſium hoc gran­
dius, quo hi, qui terram, cum lapillis nigris permiſtam, lauant, riuis in eam
deductis, utuntur.
Eius autem prior aſſer tranſuerſarius altior eſt, ut terra in­
geſta non decidat.
Ciſium minus A. Aſſeres eius longi B. Aſſeres tranſuerſarij C.
Rotula D. Ciſium grandius E. Eius prior aſſer tranſuerſarius F.
15[Figure 15]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index