Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 599 > >|
1ille cuſpidatus: eo cauatur uena non dura, qualis eſſe ſolet terrena. Similiter
rutrum & batillum nihil diſtant à uulgaribus.
Altero conuerrunt terras &
glareas, altera eaſdem inijciunt in uaſa.
Ligo A. Rutrum B. Batillum C.
13[Figure 13]
Terræ aut & ſaxa & res metallicæ aliæque foſsiles ligone cauatæ uel ferra­
mentis exciſæ in uaſis aut corbibus aut ſaccis è puteis extrahuntur: ciſijs uel
capſis patentibus euehuntur è cuniculis: ex utriſque alueis efferuntur.
Vaſa ſunt
duplicia: quæ non materia, non figura differunt, ſed magnitudine: minora fe­
tantum capiunt, quantum metreta: maiora plerunque ſextuplo ſunt capaciora:
neutris enim certa eſt capacitas, ſed ſæpius uaria.
Vtraque conficiuntur ex aſ­
ſeribus & duobus circulis ferreis, quorum altero ſuperius, altero inferius uin­
ciuntur: nam colurni & querni aſſerib.
puteorum illiſi facile rumpuntur, ferrei
durant.
Maiorib. ut aſſeres ſunt craſsiores & latio. es, ita etiam circuli utriſque,
ut plus firmitatis & roboris habeant, octona bacilla ferrea ſunt, aliquantum
lata: quorum quaterna ex ſuperiori circulo deorſum procedunt: quaterna eis
quaſi obuia ex inferiori ſurſum: utrorunque fundum tam interius quàm extrinſe
cus duobus uel tribus bacillis item ferreis, & ex una inferioris circuli parte ad
alteram pertinentibus, munitur.
Sed eorum quæ extra ſunt, alterum ad id affigitur
tranſuerſum: utraque habent binas ferreas anſas, quæ ſuperius extant atque emi
nent: utraque ſemicirculum ferreum, cuius inferior pars incluſa in anſis recta eſt
ut expeditius moueri poſsit: utraque multo altiora quàm latiora ſunt, utriſque
ſumna
pars eſt latior ut res effoſſæ facilius in ea infundi & rurſus ex eis effun
di poſsint.
In minora fermè pueri, in maiora uiri terras è ſolo putei trahunt
rutro, reliquas res foſsiles batillo in ea inijciunt, uel manibus ingerunt: ex
qua re ingeſtores ſunt nominati: mox ſemicirculo ferreo funis ductarij un­
cum
implicant: tum machinis extrahuntur: minora quidem, quod ipſis leuius onus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index