Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 599 > >|
1lus in terra defigitur: ad quem alter funiculus alligatus & affixus rectà duci­
tur
in cuniculum uſque ad eum finem, dum nullum fundamenti uel tecti ue­
angulum attingat: poſtea à funiculo, ex inferiori tripode pendente, funi
culus
tertius, item affixus rectà ſurſum uerſus per decliuem montis partem
ducitur
uſque ad palum tripodis ſuperioris, atque ad eum alligatur et affigitur:
ut
autem altitudinis dimenſio certior ſit, unum & idem latus funiculi, ex in­
feriori
tripode pendentis, contingat tertius iſte funiculus, quod ſecundus,
in
cuniculum ductus, contingit: his omnibus ritè factis menſor cùm iam fu­
niculus
, rectà in cuniculum ductus, angulum ſiue fundamenti ſiue tecti ta­
cturus
eſt, in ſolum cuniculi collocat aſſerem, & ſuper eum ſtatuit orbem, uel
inſtrumentum, quod indicem habet, ei peculiare: id circulis ceratis differt ab
altero
, cui item index, libro tertio à nobis deſcripto.
Ad utrumque autem, tan
quam
ad regulam & normam, decernit utrum funiculi extenti rectà tendant
ad
extremam cuniculi partem, an modo rectà tendant, modo ad fundamen
tum
uel tectum declinent: utrumque inſtrumentum in partes diuiſum eſt: ſed
quod
habet indicem, quem regit magnes, in quatuor & uiginti: orbis uerò
in
ſedecim.
Etenim primò in quatuor principales, quarum quæque rurſus in
quatuor
: utrique ſunt circuli cerati, uerum ei, quod habet indicem, ſeptem: al­
teri
, tantum quinque.
Hos circulos ceratos menſor ſiue hoc ſiue illo utatur in
ſtrumento
, pungit, ipſis punctis ordine notans partes, in quas funiculi di­
uerſis
modis extenduntur.
Sed orbis præterea foramen habet ex eius exti­
ma
parte circulari ad punctum uſque pertinens: in quod cochleam ferream,
ad
quam ſecundum funiculum alligat, immittit & uerſando in aſſerem infi­
git
: ut etiam orbis maneat immobilis.
Ne uerò funiculus ſecundus & dein­
ceps
alij extenti, de cochlea detrahantur, cauit ferro graui, in cuius foramine
cochleæ
caput includit: at alterum inſtrumentum, cui index eſt, quia caret fo­
ramine
, tantummodo ad cochleam apponit.
Inſtrumenti, cui index est, ſeptem circuli cerati
A
B C D E F G,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index