Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 599 > >|
1cuti tertia & ab equis uerſatur, & duos habet axes: ſtatutum ſcilicet, circum
quem
, in terræ cauernam penetrantem, ſimiliter inferius eſt tympanum den
tatum
: atque ſtratum, circum quem tympanum quod ex fuſis conſtat.
Vt ue­
machina maxima duo habet tympana circum axem ſtratum, prorſus illi­
us
tympanis ſimilia, ſed minora, quod uaſa ex puteo ducentos & quadragin­
ta
tantummodo pedes alto trahere poſsit: quorum alterum ex orbibus, ad
quos
affixa ſunt tigna compoſitum eſt: alterum, quod exiſtit prope tympa­
num
quod ex fuſis conſtat, altum eſt undique circum axem pedes duos, craſ­
ſum
unum: huic harpago impingitur: qui ipſum retinens machinam, cùm res
id
poſtulauerit, ſiſtit.
Toties uerò poſtulat, quoties uel ſacci è corio ſaxorum
fragmentis
aut terris pleni, extracti euertuntur, uel aquæ ex uaſis, item extra
ctis
effunduntur: nam hæc machina non onera modo ſicca leuat, ſed etiam
humida
, perinde ac aliæ quatuor machinæ iam nunc à me deſcriptæ: quine
tiam
hac in puteum demittuntur tigna, ad eius catenam ductariam alligata.

Sed
harpago craſſus pedem, longus ſemipedem extat è tigno, catena appen
ſo
ex altero capite tigni, quod uerſatur circum axiculum ferreum, quem con­
tinent
chelæ tigni ſtatuti.
Ex altero uerò mobilis illius tigni capite iterum ca­
tena
appenſum eſt tignum longum, & ex eo rurſus catena alterum tignum
breue
: cui, cùm machina ſiſtenda fuerit, operarius inſidet, atque ſic ipſum de­
primit
.
Mox ei inijcit aſſerem uel tigillum, quod ſubter duo tigna pertinens
ab
eis ne attolli poſsit retinetur: quo modo harpago ſubleuatus, tympa­
numque
amplexus tam ualidè prehendit, ut ſæpe ex ipſo ſcintillæ exiliant.
Ha­
bet
autem tignum dependens, ad quod harpago eſt affixus aliquot forami­
na
, in quibus catena includitur, ut ipſe quemadmodum conuenit ſubleuari
poſsit
.
Supra tympanum eſt tabulatum, ne id aqua deſtillans madefaciat.
Nam
ſi madefactum fuerit, harpago machinam minus retinebit.
Iuxta uerò
alterum
tympanum eſt palus, ex quo dependet catena, in cuius annulo po­
ſtremo
incluſus eſt alter harpago, hoc eſt uncinatum ferrum, longum pedes
tres
.
Is annulo, ad fundum tam uaſis quàm ſacci affixo, iniectus illud retinet
ut
aqua effundi poſsit, hunc ut ſaxorum fragmenta euerti.
Tympanum dentatum, quod est ad axem ſtatutum A. Axis ſtratus B.
T
ympanum quod ex fuſis conſtat C. Tympanum prope id ipſum D.
T
ympanum quod ex orbibus conſtat E. Harpago F.
T
ignum mobile G. Tignum breue H. Alter harpago I.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index