Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 599 > >|
1craſſa & lata pedem, fibulis in ſummo coniuncta, in imo diuaricata erigun­
tur: eorum ſingulorum inferiora capita in ſingulorum tignorum in ſolo ſtra­
torum formis includuntur: tigna, quæ humi iacent, longa ſunt pedes quinque,
lata ſeſquipedem, craſſa pedem.
Quodque autem tignum erectum cum tigno
humi ſtrato connectitur tertio quodam tigno obliquè deſcendente: cuius
caput ſuperius includitur in forma tigni erecti: inferius in forma tigni humi
iacentis.
Eiuſmodi uerò tignum longum eſt pedes quatuor, craſſum & latum
pedem: quomodo fit area rotunda, cuius linea dimetiens habet ad quinqua
ginta pedes: in eius areæ medio crater altus ad decem pedes foditur, & fiſtu
ca ſpiſſatur, aut, ut ſatis habeat firmitatis, contiguis tigillis, per quæ penetrant
pali, ſtabilitur: eorum enim coniunctione terra crateris continetur ut deci­
dere non poſsit.
In imo crateris tignum ſternitur longum pedes tres uel qua­
tuor, craſſum & latum ſeſquipedem: id, ut immobile maneat, in tigillis conti
guis eſt incluſum.
In eius medio ferreus eſt catillus, acie temperatus, in quo
ferreus axis codax uerſatur: ſimili modo tignum, quod in ſummo ſub fibula
in formis duorum tignorum erectorum eſt incluſum, habet catillum ferreum
in quo alter ipſius axis codax ferreus uoluitur: nam quiſque axis metallicus,
ut quæque ſemel, ſi res ita ferat, dicam, duos ferreos habet codaces, tanquam
clauos, in medio capitum, ad circinum rotundatorum, infixos: eorum pars,
quæ in axis caput in figitur tam lata eſt quàm ipſum caput, & craſſa digitum:
quæ extat teres & craſſa palmum, aut craſsior, ſi res hoc poſtulat.
Capita eti
am cuiuſque axis metallici circulo ferreo cinguntur & uinciuntur, ut eò firmi
us codaces continere poſsint.
Axis autem huius machinæ, exceptis capitibus,
quadrangulus eſt & longus pedes quadraginta, craſſus & latus ſeſquipe­
dem: in cuius axis formis quæ ſunt ſupra caput inferius, quatuor tignorum
obliquè aſcendentium capita incluſa fibulantur: eorundem capita ſuperio­
ra ſuſtinent duo tigna tranſuerſaria duplicata, item in eorum formis in cluſa.

Tigna uerò obliquè aſcendentia ſunt longa pedes decem & octo, craſſa pal
mos tres, lata quinque.
At tranſuerſaria duplicata ſic ad axem affixa ſunt & in
ter ſe clauis ligneis coniuncta, ut non ſeparentur: ea autem longa ſunt pedes
quatuor & uiginti.
Deinde tympanum eſt, quod conſtat ex tribus rotis: qua­
rum media tam à ſuprema quàm ab infima diſtat pedibus ſeptem.
Eis qua­
tuor ſunt radij, quos totidem tigilla obliquè aſcendentia ſuſtinent: quorum
capita inferiora circum axem fibula coniunguntur: ſingulorum aut radiorum
alterum caput in forma axis, alterum in forma curuaturæ incluſum eſt.
Ex
curuaturis infimæ rotæ ad curuaturas mediæ undique pertinent fuſi: ſimiliter
ex curuaturis mediæ ad curuaturas ſupremæ: quibus fuſis duo ductarij fu­
nes inuoluuntur: alter inter infimam rotam & mediam, alter inter mediam &
ſupremam.
Hoc ædificium, in metæ figuram, excepta ea parte quandrangu
la quæ ſpectat ad puteum formatum, totum ſcandulis contegitur.
Tum du­
plicis ordinis ſunt tigna tranſuerſaria utrinque ſtatutis incluſa: utraque longa
ſunt pedes decem & octo: ſed ſtatuta craſſa & lata pedem, tranſuerſaria tres
palmos.
Statuta numero ſunt ſedecim, tranſuerſaria octo, ſuper quæ collo­
cantur duæ trabes latæ pedem, craſſæ tres palmos, excauatæ ad ſemipedis
latitudinem, ad quinque digitorum altitudinem: & altera quidem locatur ſu­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index