Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 599 > >|
1
Septima ſiphonum ſpecies ab hinc annis decem inuenta cùm omnium ma
ximè
artificioſa & durabilis & utilis ſit, ſine magno impendio confici po­
teſt
, ea conſtat ex pluribus ſiphonibus: qui ſimul, ut proximi, in puteum non
deſcendunt
, ſed alter alteri quodammodo ſubijcitur: etenim ſi tres fuerint,
ut
eſſe ſolent, ultimus exorbet aquas putei, & eas in primum lacuſculum effun­
dit
: ſecundus ex eo rurſus exhauſtas in ſecundum transfundit: tertius in cu­
niculi
canalem: pila horum ſiphonum omnium rota pedes quindecim alta
attollit
pariter pariterque deijcit: quam eius pinnæ, ab impetu riui, in montem
deducti
, percuſſæ, cogunt uerſari: rotæ radij in axe, longo pedes ſex, craſſo
pedem
, incluſi ſunt: cuius utrunque caput circulo ferreo cingitur: ſed in alterum
quidem
infixus eſt codax, in alterum uerò ferrum, ut codacis poſterior pars,
craſſum
digitum & tam latum quàm ipſum caput eſt: quod tamen teres &
circiter
digitos tres craſſum primò longitudine pedis recta extat, quatenus
obtinet
locum codacis: mox curuatum & quaſi lunatis obliquatum corni­
bus
altitudine pedis aſſurgit: deinde rurſus pedem recta eminet: quo modo
fit
ut hæc pars recta, cùm in orbem uoluitur, uiciſsim fiat pedem altior & hu
milior
quàm illa.
Ex hac poſteriore ferri teretis parte pendet primum pilum
latum
: ipſa enim in ſuperius iſtius pili caput perforatum, ut clauus ferreus pri­
marum
chelarum in inferius infigitur.
Ne uerò pilum ex ea excidat, ut facilè
excidere
poteſt, &, cùm neceſſitas id poſtulat, eximi ſolet, quod eius foramen
latius
ſit quàm ferri pars, utrinque clauo ferreo, in ipſam infixo, coercetur: ne
ij
atterant caput pili bracteis ferreis uel corijs intermedijs cauetur: tale pilum
primum
longum eſt circiter pedes duodecim, reliqua uerò duo pedes ſex &
uiginti
.
Sed quodque latum eſt palmum, craſſum digitos tres: utraque cuiuſque
pars
lata tecta & munita eſt laminis ferreis: quæ cochleis item ferreis conti­
nentur
: ut pars, quæ uitium fecerit, refici poſsit.
At chelæ in axiculum inclu­
ſæ
ſunt teretem, longum ſeſquipedem, craſſum palmos duos: is utrinque cin­
gitur
circulo ferreo, ne codaces ferrei, qui in tignorum armillis ferreis uerſan­
tur
, ex eo excidant: ex quo axiculo utraque chelarum pars lignea eminet lon­
ga
pedes duos, lata & craſſa digitos ſex.
Altera ab altera diſtat palmos tres:
utriuſque
rurſus pars tam interior quàm exterior etiam laminis eſt ferrata.
In
chelas
uerò claui duo ferrei teretes et craſsi digitos duos ſic infixi ſunt, ut im
mobiles
maneant.
Eorum poſterior per primi pili lati inferius & ſecundi ſu
perius
caput perforatum & immobile penetrat.
Prior autem ſimiliter immo­
bilis
per ferreum primi pili teretis caput item immobile & deflexum.
Iſtiuſ­
modi
pilum quodque longum eſt pedes tredecim, craſſum digitos tres, & in
priorem
cuiuſque ſiphonis fiſtulam deſcendit tam profundè, ut eius orbicu­
lus
foriculam pyxidis ferè attingat.
Quod cùm decidit in fiſtulam, aquæ, per
orbiculi
foramina penetrantes, corium attollunt: cùm ſubleuatur, eædem
corium
, quod ipſas fert, deprimunt.
Foricula uerò pyxidem, ut foris ianuam,
claudit
.
At fiſtulæ coniunguntur duobus circulis ferreis, palmum latis, alte­
ro
interius, altero extrinſecus.
Sed interiore utrinque acuto ut in utramque fi­
ſtulam
penetrare & eas continere poſsit.
Quanque nunc fiſtulæ carent interio
re
circulo: ſed habent commiſſuras, quibus iunguntur.
Etenim ſuperioris in­
ferius
caput continet, inferioris caput ſuperius: utrunque enim ad altitudinem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index