Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 599 > >|
1milia. Hæc machina tum conſtrui ſolet, cùm nimis multæ aquæ in lacunam con
fluxerunt: atque has duas machinas uis aquarum uerſat, omninoque aquæ trahunt
aquas
.
Hoc uerò eſt indicium accretionis et diminutionis aquarum, quas in
ſe
continet lacuna ſubterranea, ſiue eas aquas hæc altera machina pilis hau­
ſtas
per fiſtulas efferat, ſiue prima, ſiue tertia, aliaúe.
Et rabis, quæ eſt ſupra
puteum
tam altum quàm profunda eſt lacuna, altera parte lapis, aſſer altera,
uterque
uno fune appenſus.
Sed hic tamen ferreo filo, quod pendet ab altero
eius
capite demittitur: & quidem lapis uſque ad oris putei latus, aſſer uerò re­
ctà
per puteum in lacunam, cuius aquis innatat.
Is aſſer tam grauis eſt, ut filum
ferreum
, quod ipſius fibulam ferream hamulo prehendit, unà cum fune de­
orſum
, lapidem ſurſum trahere poſsit: itaque quo magis aqua decreſcit, eo ma
gis
aſſer deorſum fertur, lapis ſurſum: quo uerò magis accreſcit, magis con
trà
aſſer ſurſum fertur, lapis deorſum.
Hic cùm ferè trabem contingit, quia ſi
gnum
dat aquas ex lacuna pilis per fiſtulas eſſe exhauſtas, machinæ præfe­
ctus
riui canales occludit, rotamque ſiſtit: cùm ferme terram, quæ eſt ad oris
putei
latus, attingit, quia ſignificat lacunam eſſe aquis, quæ in eam rurſus con
fluxerunt
, repletam (aquæ enim attollunt aſſerem, atque ita lapis & funem &
filum
ferreum retrahit) idem præfectus canales recludit: quare aquæ riui ite
rum
percutientes rotæ pinnas uerſant machinam.
Quoniam uerò operarij
plerunque
anniuerſarijs diebus feſtis non laborant, & profeſtis non ſemper
prope
machinam, atque ea, ſi res hoc poſtulat, continenter trahit aquas, tinti­
nabuli
ſonus aſsiduè auditus declarat machinam hanc æquè ac primam in­
tegram
& nulla re impeditam uerſari: id ex axiculo ligneo, quem continent tra
bes
, quæ ſunt ſupra puteum, funiculo appenſum eſt.
Alter uerò funiculus lo
gus
, cuius ſuperius caput ad axiculum religatum eſt, demittitur in puteum:
inferiori
eius capiti alligatum eſt lignum: quod quoties axis manus percu­
tiunt
, toties tintinabulum commotum ſonitum reddit.
Tertia aut iſtius ge­
neris
machina tunc utuntur metallici, cùm nullus riuus, qui uerſet rotam, de
duci
poteſt: cuius hæc eſt fabrica.
Cauernam primò fodiunt: quam etiam ro
buſtis
tignis & aſſeribus conſtruunt, ne latera ruinas edant, quæ labefactent
machinam
& homines lædant.
At ſuperiorem cauernæ partem contegunt
tignis
: ut equi machinam trahentes per ea poſsint incedere.
Deinde iterum ti­
gna
ad ſedecim, longa pedes quadraginta, lata & craſſa pedem unum, fibu­
lis
in ſummo coniuncta, in imo diuaricata erigunt: eorumque ſingulorum infe
riora
capita in ſingulorum tignorum humi ſtratorum formis includunt, &
tertio
quodam connectunt: quo modo rurſus fit area circuli ſpeciem habens,
cuius
linea dimetiens ſit pedum quinquaginta.
Per foramen, quod eſt in me­
dia
area, deſcendit axis quadrangulus ſtatutus, longus pedes quinque & qua
draginta
, craſſus & latus ſeſquipedem: cuius codax inferior uoluitur in catil
lo
tigni humi in cauerna ſtrati, ſuperior in catillo tigni, quod in ſummo ſub
fibula
in formis duorum tignorum erectorum eſt incluſum.
Catillus inferi­
or
diſtat ab altero cauernæ latere, item ab eiuſdem fronte & à tergo pedes
XVII
. axi ad pedem ſupra inferius caput eſt rota dentata: cuius linea dimeti­
ens
habet pedes XXII.
Ea rota conſtat ex quatuor radijs & octo curuaturis.
Radij
ſunt longi pedes XV. craſsi & lati dodrantem: quorum alterum caput

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index