Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 599 > >|
1in corbem coniectæ lauantur in uaſe aquarum ferè pleno. Cribrum plerunque
latum
eſt cubitum, altum ſemipedem: eius fundum tantula habet foramina
ut per ea glareæ eruo non maiores decidant.
Filis uerò ferreis rectis et tranſ­
uerſis, quæ ubi ſe contingunt clauiculæ ferreæ complectuntur, contextum
circulo ferreo, duobusque bacillis tranſuerſis item ferreis innititur: reliquam
cribri partem, è tabulis in uaſis figuram formatam, duo circuli ferrei cingunt:
ueruntamen nonnulli id ipſum colurnis aut quernis circulis uinciunt: ſed
tunc tribus.
Habet autem utrinque anſam: quas materiam metallicam lauatu­
rus manibus tenet: in hoc cribrum adoleſcens res lauandas conijcit: mulier
ipſum uiciſſim ad dextram & ſiniſtram uerſans ſuccutit: quo modo terras,
arenas, glareas minores tranſmittit: maiores in eo remanent: quæ eiectæ &
coaceruatæ ſubijciuntur pilis.
Limus uerò cum arenis, ſabulo, glareis aqua
exant lata ex uaſe batillo ferreo eijcitur: & in canali, de quo paulò poſt di­
cam, lauatur.
Cribrum A. Eius anſæ B. Vas C. Fundum cribri filis ferreis contextum D.
Circulus E. Bacilla F. Circuli G. Mulier uerſat cribrum H.
Adoleſcens ei ſuppeditat materiam lauandam I. Vir batillo
materiam, quam cribrum tranſmiſit, ex uaſe eijcit. K.
90[Figure 90]
Sed Bohemi utuntur corbe uiminibus contexta, ſeſquipedem lata, ſemi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index