Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 599 > >|
1ſeptem digitorum exciſum eſt: uerum illud interius, hoc extrinſecus, ut alterum
in
alterum inire poſsit, cùm pilum incidit in priorem fiſtulam, foricula illa clauditur:
cùm
extrahitur, aperitur: ut aquæ pateat foramen.
Vnuſquiſque autem iſtiuſ­
modi
ſiphonum conſtat ex duabus fiſtulis: quarum utraque longa eſt pedes
duodecim
: utriuſque foramen latum eſt digitos ſeptem.
Inferior in putei lacuna
uel
in lacuſculo collocatur, eiusque foramen inferius obſtruitur ligno tereti:
ſupra
quod fiſtulæ circumcirca ſex ſunt foramina, per quæ aqua in eam in­
fluit
.
At ſuperioris fiſtulæ pars ſuperior aperturam habet altam pedem, latam
palmum
, per quam aqua effluit in lacuſculum uel in canalem: quiſque lacuſcu
lus
longus eſt pedes duos, latus & altus unum.
Quot uerò ſunt ſiphones,
tot
ſunt axiculi, tot chelæ, tot utriuſque generis pila.
Sed ſi tres fuerint ſipho­
nes
duo tantummodo lacuſculi ſunt, quòd lacuna putei & canalis cuniculi
in
duorum locum ſuccedant.
Hæc autem machina ſic aquas ex puteo hau­
rit
: rota uerſata primum pilum attollit: id ſubleuat primas chelas: atque ita eti­
am
ſecundum pilum latum & primum teres.
Deinde ſecundum latum ſecun­
das
chelas, & ſic tertium pilum latum et ſecundum teres: tum tertium pilum
latum
tertias chelas & tertium pilum teres.
Nam ex harum chelarum clauo
ferreo
nullum pilum latum pendet, quod nulla in re ultimo ſiphoni uſui eſſe
poſsit
.
Contra uerò cùm primum latum decidit, quæque chelæ delabuntur,
quodque
pilum latum, quodque teres.
Atque iſta ratione uno eodemque tempo­
re
aqua in lacuſculos infunditur & ex eiſdem exhauritur: ex lacuna uerò pu
tei
ſolum exhauritur, in canalem cuniculi tantum infunditur.
Quinetiam cir­
cum
axem longiorem duæ rotæ fieri poſſunt ſi riuus tantam aquarum copi
am
ſuppeditauerit, quanta eas uerſare poſsit: atque ex utriuſque ferri teretis par
te
poſteriore unum uel duo pila lata appendi poſſunt: quorum quodque tri­
um
ſyphonum pila commoueat.
Poſtremò neceſſe eſt puteos, è quibus aquæ
fiſtulis
hauriuntur, eſſe rectos.
Nam omnes ſiphones, ut etiam aliæ machi­
tractoriæ, quibus fiſtulæ ſunt, aquas minus altè hauriunt, ſi fiſtulæ obli­
què
in obliquis puteis locantur, quàm ſi rectà in rectis ſtatuantur.
Puteus A. Vltimus ſipho B. Lacuſculus primus C. Secundus ſipho D.
L
acuſculus ſecundus E. Tertius ſipho F. Canalis G. Ferrum in axe
incluſum
H. Primum pilum latum I. Secundum pilum latum K.
T
ertium pilum latum L. Primum pilum teres M. Secundum pilum
teres
N. Tertium pilum teres O. Axiculi P. Chelæ Q.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index