Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 599 > >|
1 77[Figure 77]
At duabus de cauſis uenæ uruntur: uel enim ut ex duris molles & fragi­
les
factæ facilius aut tundi malleis pilisúe, aut mox excoqui poſſint: uel ut
res
pingues comburantur ſulfur ſcilicet, bitumen, auripigmentum, ſandaraca: ſed
sulfur
ſæpius in uenis metallicis ineſt, & plerunque plus quàm cætera nocet
metallis
omnibus, excepto auro: uerùm maximè nocet ferro, minus plum­
bo
candido quàm uel cinereo, uel nigro, uel argento, uel æri.
Quoniam ue­
rariſſimè inuenitur aurum, in quo non ſit argentum, etiam uenæ auri ſul­
fur
in ſe continentes urendæ ſunt priuſquam excoquantur: etenim ſulfur in
cinerem
reſoluit metallum in uehementiſſimo fornacum igni, atque ex eo re­
crementum
efficit: idem agit bitumen: imo interdum argentum conſumit:
quod in cadmia bituminoſa licet uidere.
Sed nunc ad urendi modos uenio: &
primò
quidem ad eum, qui omnib.
uenis communis eſt. Terra tantummodo effoſſa
fit
area quadrangula ſatis magna & à fronte aperta: ſuper quam ligna continenter
componuntur: & ſuper ea alia ligna tranſuerſa item continenter locantur: quocirca hanc
lignorum ſtruem noſtri cratem appellant: id uerò iteratur uſque dum ſtrues illa cubitum
unum uel duo fiat alta: tum ſuper eam imponuntur uenarum qualiumcunque mal
leis
comminutarum fragmenta: primò maxima, deinde mediocria, poſtre­
minima: ſicque coagmentatio clementer aſſurgens metæ forma figura­
tur
.
Ne uerò diſſipetur eiuſdem uenæ arenula aquis madida ipſi illinitur, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index