Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 599 > >|
1de ijs lauandi rationibus, quæ cuiuſque metalli uenis propriæ ſunt, dicere con
uenit
.
Cùm anno M. D. XII. Georgius illuſtris Saxonum Dux in Miſe­
na
ius omnium tumulorum è fodinis egeſtorum dediſſet nobili & pruden­
ti
uiro Sigiſmundo Malthicio, patri loannis epiſcopi Miſeni & Henrici: Is
Dippoldeſualdi
& Aldebergi, quibus in locis fodiuntur lapilli nigri, ex qui­
bus
plumbum candidum conficitur, reiectis pilis ſiccis, cribris amplis, mola,
inuenit
machinam, quæ uenas udas pilis præferratis tunderet.
Venas autem
udas
uocamus aquis, quæ in capſam influunt, madefactas: quo modo etiam
interdum
pila uda nominamus, item aquis madida: contrà pila ſicca uel ue
nas
ſiccas appellamus nullis aquis, dum pilis tunduntur, madefactas: ſed re­
deamus
ad noſtrum propoſitum.
Hæc machina non multum diſſimilis eſt
ei
, quæ uenas ſiccas pilis præferratis tundit: horum tamen pilorum capita di­
midio
ſunt maiora quàm illorum: nec capſa, quæ, ex trunco querno uel fa­
gino
confecta, in ſpacio, quod eſt inter tigna ſtatuta locatur, è fronte patet,
sed
ex altero latere: ea longa eſt pedes tres, lata dodrantem, alta pedem & di
gitos
ſex: ſi caret fundo, ſimiliter ſtatuitur ſuper ſaxum durum atque planum,
in
terra paululum effoſſa poſitum: & qua coniunguntur undique muſco ac lin
teolis
rallis obturantur: ſin habet fundum, ſolea ferrea, longa pedes tres, la­
ta
dodrantem, craſſa palmum in ea locatur, qua patet ad ipſam ferrea lamina
foraminum
plena affigitur, ut inter eam & caput proximi pili ſpacium duo­
rum
digitorum ſit: atque tantundem inter laminam & tignum ſtatutum, in
cuius
foramine poſitus eſt canalis paruus & longiuſculus: per quem argen­
ti
uena minutim contuſa cum aqua defluit in lacum: id, quod in canali reman­
ſit
, batillo ligneo eijcitur in proximum ſolum aſſeribus tectum: quod in la­
cu
ſubſedit, batillo ferreo ſeparatim in ſolum: plerique faciunt duos canales,
ut
dum operarius unum, eo, quod reſedit, refertum, exinanit, interea aliud
in
altero reſideat: ad alterum capſæ latus, quod eſt prope rotam, quæ machi
nam
uerſat, aqua per canaliculum in eam influit: qua etiam operarius uenam
contundendam
inijcit in capſam, ne fragmenta, ſi in pila fuerint coniecta,
pſis
ſint impedimento: atque hac ratione uena argenti uel auri minutim pilis
tunditur
.
Capſa A. Latus capſæ patens B. Saxum C. Solea ferrea D.
L
amina E. Canalis F. Batillum ligneum G. Lacus H.
B
atillum ferreum I. Eius quod ſubſedit aceruus K.
V
ena contundenda L. Canaliculus M.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index