Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 599 > >|
1inſpirat: altero graues uel peſtilentes halitus conceptos per eandem narem
expirat.
Quoniam uerò tunc aura ſalubris maiore putei parte intrat, foſſo­
res, quòd ea fruantur, laborem ſuſtinere poſſunt: nam putei minor quædam
pars, quæ in æſtuarij loco eſt, ab altera maiore tabulis continentibus, & ex
ſummo putei ad imum uſque pertinentibus, diſtinguenda eſt: per quam cana
lis longus, ſed anguſtus, ferè ad imas putei fauces deſcendit.
Putei pars minor A. Canalis quadrangulus B.
Follis C. Putei pars maior D.
54[Figure 54]
Vbi uerò nullus puteus in eam altitudinem fuerit depreſſus, ut cunicu­
lum, longius in montem actum, attingat, fabricetur talis machina, quam item
operarius trahat: iuxta cuniculi canales, per quos aqua effluit, fiſtulæ ligneæ
collocentur arctius connexæ, ut flatum continere poſsint.
Hæ ab ore cuni­
culi uſque ad ultimam eius partem pertineant: ad quos os exiſtat follis ſic col
locatus, ut flatum conceptum per narem fiſtulis, uel canali longo, inſpirare
poſsit.
Quia enim alius flatus alium ſemper impellit, in cuniculum penetrans
aeris mutationes facit: quare foſſores inſtituta perficere poſſunt.
Cuniculus A. Fistulæ B. Naris duplicati follis C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index