Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 599 > >|
in altiori, per cuius os, qui uenas uel metalla experitur catillum forcipe im-
ponit: in humiliori, per cuius partem ſuperius patentem: quo ſanè modo for-
naculæ loco artifici eſt circulus ferreus: etenim ſuper focum camini ponitur,
& inferius oblinitur luto, ne flatus follis ſub ipſo exeat.
Quod ſi fieret tardi-
us, uena excoqueretur, & æs liqueſceret in catino triangulari, qui in eum forci
pe imponitur, & rurſus eximitur.
Circulus aut altus eſt palmos duos, craſ-
ſus ſemidigitum: eius ſpacium interius plerunque latum eſt pedem et palmum:
qua parte flatus follis in ipſum penetrat, exciſus eſt.
Sed follis eſt duplica-
tus, qualem habere ſolent aurifices, aliquando etiam fabri ferrarij: cui in me
dio eſt aſſer, in quo ineſt foramen ſpiritale, latum quinque digitos, longum ſe
ptem, ſuo aſſerculo tectum: quod è regione eſt foraminis ſpiritalis infimi aſ-
ſeris.
Eius uerò eadem eſt latitudo & longitudo. Sed follis longus eſt, exce-
pto capite, tres pedes: latus poſtrema parte, ubi quodammodo rotundatur,
pedem & palmum: ad caput, tres palmos.
Ipſum autem caput etiam longum
eſt tres palmos: latum uerò ea parte, qua cum aſſeribus coniungitur duos pal-
mos & digitum.
Poſtea paulatim fit anguſtius: naris, quæ unica, longa eſt pe-
dem & duos digitos: ea in foramine muri, craſſi pedem & palmum, locata eſt,
ut etiam dimidia capitis pars, in quam naris includitur: circulum uerò ferre
um in foco ſtatutum tantummodo attingit: nam extra murum non eminet.

Corium follis ſui generis clauis ferreis infixum eſt aſſeribus: tum corio u-
trinque aſſeres iunguntur cum capite, ſuper quo eſt corium tranſuerſarium in
aſſeris parte clauis, quibus lata ſunt capitula, infixum: ſimiliter alterum in par-
te capitis: Medius autem follis aſſer ſituatus eſt in bacillo ferreo, ad quod cla-
uis ferreis utrinque cuſpidatis & utrinque directò deorſum uerſus actis affigi-
tur, ut leuari non poſſit.
Bacillum uerò ferreum in medio eſt duorum tigno
rum erectorum, per quæ penetrat.
Superius etiam axiculus ligneus, habens
codaces ferreos, in foraminibus eorundem tignorum uoluitur: in cuius me
dij forma incluſus eſt uectis, et clauis ferreis affixus, ut non queat exilire.
Lon
gus autem eſt quinque pedes & dimidium: cuius poſtremam partem prehen-
dit annulus ferreus bacilli ferrei, pertinentis ad caudam infimi aſſeris ipſius
follis: quam alter eius annulus ſimiliter prehendit.
Itaque cùm artifex uectem
deprimit, follis pars inferior leuatur, flatumque in narem compellit: atque eti-
am ſpiritus, per foramen, quod ſpiritale dicitur, aſſeris medij penetrans ſub-
leuat ſuperiorem follis partem: cuius aſſeri ſuperpoſitum eſt plumbum tam
graue, ut eam follis partem rurſus poſſit deprimere: quæ depreſſa æquè ac
inferior pars per narem flatum expirat.
Iſto modo ſe habet follis duplicatus:
qui fabricatus eſt propter circulum ferreum, in quo catillus triangularis, in
quo uena æris excoquitur, & æs liqueſcit, collocatur.
Circulus ferreus A. Follis duplicatæs B.
Eius naris C. Vectis D.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index