Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 599 > >|
Itaque primis undecim acubus coticulæ attritis experimur, quotam auri por
tionem uirgulæ argenteæ in ſe contineant: reliquis aut tredecim non modo quo-
ta argenti portio in uirgulis aureis inſit, ſed etiam quota in monetis.
Quoniam
uerò quidam nummi aurei conſtant ex auro et ære, tredecim eius generis acus for
mantur: quarum prima conficitur ex duodecim duellis auri & ex totidem æris.
Se
cunda ex tredecim duellis auri & ex undecim æris.
Tertia ex quatuordecim
duellis auri & ex decem æris.
Quarta ex quindecim duellis auri, & ex nouem
æris.
Quinta ex ſedecim duellis auri, & ex octo æris. Sexta ex decem & ſeptem
duellis auri, & ex ſeptem æris.
Septima ex decem & octo duellis auri & ex ſex
æris.
Octaua ex decem & nouem duellis auri & ex quinque æris. Nona ex uigin-
ti duellis auri, & ex quatuor æris.
Decima ex una & uiginti duellis auri, &
ex tribus æris.
Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex duabus æ-
ris.
Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri & ex una æris. Decimater-
tia ex auro puro.
Sed hoc genus acuum non eſt multum uſitatum, quod eiuſmodi
aurei nummi rariores ſint: maxime hi in quibus magna æris portio ineſt.
At
tertium genus acuum, quæ conſtant ex auro & argento et ære magis eſt uſitatum,
quod tales aurei nummi ſint uulgati.
Sed quia cum auro pares uel impares
argenti & æris portiones miſcentur, duplices fiunt acus: ſi pares, prima forma
tur ex duodecim duellis auri & ſex argenti ac totidem æris.
Secunda ex trede
cim duellis auri & quinque duellis & una ſextula argenti ac totidem duellis u-
naque ſextula æris.
Tertia ex quatuordecim duellis auri & quinque argenti ac
totidem æris.
Quarta ex quindecim auri, & quatuor duellis ac una ſextula ar-
genti, atque totidem duellis unaque ſextula æris.
Quinta ex ſedecim duellis au
ri, & quatuor argenti ac totidem æris.
Sexta ex decem & ſeptem duellis auri,
& tribus duellis atque una ſextula argenti, ac totidem duellis unaque ſextula æ-
ris.
Septima ex decem & octo duellis auri, & tribus duellis argenti ac totidem
æris.
Octaua ex decem & nouem duellis auri, & duabus duellis ac una ſextu-
la argenti, atque totidem duellis unaque ſextula æris.
Nona ex uiginti duellis
auri, & duabus argenti ac totidem æris.
Decima ex una & uiginti duellis au
ri, & ex una duella unaque ſextula argenti, item ex una duella unaque ſextula
æris.
Vndecima ex duabus & uiginti duellis auri, & ex una duella argenti,
atque etiam una æris.
Duodecima ex tribus & uiginti duellis auri, & una ſe-
xtula argenti unaque æris.
Decimatertia ex auro puro. Alij ut duo ſcripu-
la argenti uel æris, quæ inſunt in auri beſſe, deprehendere poſſint, acus quin-
que & uiginti conficiunt: quarum prima conſtat ex duodecim duellis auri,
& ſex argenti ac totidem æris.
Secunda ex duodecim duellis unaque ſextu-
la auri, & quinque duellis unaque ſextula & dimidia argenti, ac totidem duel-
lis unaque ſextula & dimidia æris: eadem proportione reliquæ acus forman-
tur.
At Romanos ſcripulari differentia dixiſſe Plinius autor eſt, quantum
auri eſſet in aliqua temperatura, quantum argenti uel æris.
Vtroque autem mo
do acus, & de quibus dixi, & de quibus iam dicturus ſum, confici poſſunt.

Si uerò impares argenti & æris portiones cum auro permiſtæ fuerint, acus
ſeptem & triginta fiunt, quarum prima formatur ex duodecim duellis au-
ri, nouem argenti, tribus æris.
Secunda iterum ex duodecim duellis auri, o-
cto argenti, quatuor æris.
Tertia etiam ex duodecim duellis auri, ſeptem argenti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index