Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 599 > >|
1 76[Figure 76]
At in magnæ Germaniæ regione, quæ Veſtofalia dicitur, & in Germa­
niæ inferioris regione quæ Eifalia nominatur, operarij contrà uenarum pri
us uſtarum fragmenta in rotundam aream, lapidibus duriſſimis arctè ſtra­
tam, coniecta terunt ferramentis, quæ figura ferè malleis ſimilia ſunt, uſu tri
bulis: nam longa pedem, lata palmum, craſſa digitum, in medio ſicuti mallei
habent foramen, in quo includitur manubrium ligneum non admodum craſ­
ſum, ſed longum ad pedes tres & dimidium, ut operarij eius pondere inclina­
tiore uehementius uenarum fragmenta percutere poſſint: lata uerò ferramen­
ti parte percutientes ea conterunt: quo modo etiam tribulis, quanquam ea
lignea & teretia ſunt, atque ad perticas appenſa, frumenta in area teruntur.
Ve­
nas autem comminutas ſcopis conuerrentes in officinam inuehunt: in qua la
uantur in area curta: ad cuius caput lotor ſtans rutro ligneo ſurſum uerſus
trahit aquam: quæ rurſus delapſa id, quod leue eſt, rapit in ſubiectum cana­
lem: quam lauandi rationem paulo poſt planius explicabo.
Area lapidibus ſtrata A. Venarum fragmenta B.
Area uenarum fragmentis referta C.
Ferramentum D. Eius manubrium E. Scopæ F.
Area curta G. Rutrum ligneum H.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index