Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 599 > >|
1
At machinarum, quæ pilis aquas hauriunt, item ſex ſunt formæ nobis no­
: quarum prima ſic ſe habet.
Sub ſummo terræ corio uel cuniculo foditur
cauerna
, ac undique robuſtis tignis & aſſeribus ſubſtruitur, ne ruinis uel ho­
mines
opprimantur uel machina frangatur.
In ea cauerna ſubſtructa collo­
catur
rota, in axi angulato incluſa.
Axis autem codaces ferrei in dimidiatis
catillis
item ferreis uerſantur: qui in tignis admodum robuſtis incluſi ſunt.

Rota
uerò plerunque alta eſt pedes quatuor et uiginti, rarò triginta, nihil diſ­
ſimilis
ad molendum frumentum fabricatæ: niſi quod paulò ſit anguſtior:
axi
ab altera parte tympanum eſt in medio circuncirca excauatum, in quod mul
fibulæ ferreæ quater curuatæ ſunt infixæ: in quib.
quia annuli inhærent ca
tena
ductaria per fiſtulas extrahitur ex lacuna, rurſusque in eandem demitti­
tur
per tigna excauata uſque ad ad imum libramentum: orbis eſt ferreus cir­
cum
axiculum ferreum: cuius uterque codax in craſſi ferri, ad tignum affixi, ca
tillo
uerſatur: in quo tympano catena inuoluta aquas pilis hauſtas per fiſtu­
las
effert.
Quæque fiſtula quinque ferreis circulis palmum latis & digitum craſ
ſis
cingitur: qui æqualia eius ſpacia diuidunt & muniunt, eorum primus ei
communis
eſt cum fiſtula antecedente in qua includitur: ultimus cum con­
ſequente
, quæ in ea includitur: quæque fiſtula, excepta prima, ſumma parte ex­
trinſecus
circumcirca longitudine digitorum ſeptem craſsitudine trium ex­
cauata
eſt, ut in eam quæ antecedit, inſeri poſſit: quæque, excepta ultima, ima
parte
interius circumcirca pari longitudine, ſed craſſitudine palmi, reſecta
eſt
ut eam quæ ſequitur recipere poſſit: quæque ferreis fibulis ad putei tigna
affigitur
, ut immobilis maneat.
Per has continentes fiſtulas aquæ pilis cate­
ductariæ ex lacuna extrahuntur uſque ad cunículum: ubi per ſupremæ fi­
ſtulæ
aperturam exprimuntur in canalem per quem effluunt.
Pilæ uerò quæ
ducunt aquam, implicantur annulis ferreis catenæ ductariæ: diſtatque una ab
altera
pedibus ſex: conſtant ex caudæ equinæ pilis corio inſutis, ne ferreis
tympani
fibulis euellantur: tantæ ſunt ut utraque manu capi poſſint.
Si autem
hæc
machina ſub ſummo terræ corio fuerit collocata, riuus, qui eius circun­
agit
rotam, per ſubdiales canales deducitur: ſi ſub cuniculo, per ſubterrane­
os
.
Itaque rotæ pinnæ, ab impetu fluminis percuſſæ, progredientes uerſant ro
tam
: atque unà cum ea tympanum: quo modo catena ductaria extracta pilis
per
fiſtulas exprimit aquas.
Huius machinæ rota ſi alta fuerit pedes quatu­
or
& uiginti ex puteo, alto pedes ducentos & decem, extrahit aquas: ſi pedes
triginta
, ex puteo alto pedes ducentos & quadraginta.
Sed huic opus eſt ri
uo
cui maior uis aquarum ſit.
Rota A. Axis B. Codaces C. Armillæ D. Tympanum E.
A
nſæ ferreæ F. Catena ductaria G. Tigne H.
P
ilæ I. Fiſtulæ K. Canales riui L.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index