Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 599 > >|
1runtur, quod tantulum metallum perdere damnum ſit exiguum: at à magna uilis me­
talli
maſſa metallum precioſum ſemper ſecernitur, ut in eodem lib. 10. undeci­
moque
exponam.
Miſturam aut æris et argenti hoc modo experimur. Artifex ex
aliquot
panibus æris excindit portiones, ex paruis paruas, ex mediocribus
mediocres
, ex magnis magnas: ueruntamen paruæ magnitudinem dimidiæ nu
cis
auellanæ æquant, magnæ dimidiæ caſtaneæ molem non excedunt, medio­
cres
mediocri modo ſe habent.
Excindit uerò portiones ex media inferiori
parte
cuiuſque panis: quas portiones ſimul conijcit in catillum triangularem no­
uum
& purum, additque ſchœdas quæ pondus ſcriptum continent, quod habent eos
æris
panes quanti tandem fuerint, uerbi cauſa.
portiones, ſic enim ſcribit,
exciſæ
ſunt ex ære, quod pendit uiginti centumpondia: itaque cùm ſcire uult
quotam argenti partem unum eiuſmodi æris centumpondium in ſe contineat, primò
in
circulum ferreum prunas inijcit: deinde ad eas addit carbones.
Cum uerò ignis
iam
uires habuerit, tunc ſchœda ex catillo exempta aſſeruataque eum catillum in
gnem
imponit, quartaque unius horæ parte ſenſim calefacit donec excandeſcat:
poſtea
flatu follis duplicati dimidio horæ ſpacio excitat et auget ignem: tanto
enim
temporis interuallo æs plumbi expers calefieri et liqueſcere aſſolet: quod
aut non caret plumbo, citius.
Itaque cùm ferè ad definiti temporis ſpacium inflaue­
rit
follem, tunc forcipe remouet prunas, & ligno in tenue ſciſſo, quod forci­
pe
prehendit, æs mouet.
Quod fi facile mouere non poteſt, ſignum eſt ipſum
prorſus
liquefactum nondum eſſe: id ſi intelligit iterum in catillum imponit carbo­
nem
magnum, prunaſque ante exemptas in eundem reponit, rurſusque ad breue tem
pus
inflat follem.
Vbi uerò æs omne liquefactum fuerit, tunc ultrà follis flatu non
utitur
: nam ſi eo uteretur ignis partem æris conſumeret, fieretque quod reliquum
eſſet
ditius quam panes è quibus eſt exciſum: qui non leuis error eſt.
Itaque quan­
primum
æs ſatis fuerit liquefactum, id ipſum fundit in canaliculum ferreum: qui ma
gnus
aut paruus ſolet eſſe, prout multum aut paucum æs in catillo experimenti
gratia
liquefit.
Habet autem ſuum manubrium ſimiliter ferreum, quo capit
ipſum
cùm æs infuſum fuerit, ac immergit in aquam ſolij prope locati, ut æs
refrigeretur
: quod rurſus ad ignem exiccat, cuneoque ferreo eius cuſpidem de­
cutit
.
Portionem uerò cuſpidi proximam ſuper incude cudit, efficitque bra­
cteam
: quam diſcindit in particulas.
Canaliculus ferreus A. Eius manubrium B.
69[Figure 69]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index