Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 599 > >|
1
Reſtat de malis & morbis metallicorum ac de modis quibus ſibi ab ipſis
cauere poſſunt: nam ſemper maiorem rationem ualetudinis ſuſtentandæ,
quàm lucri faciendi habere conuenit, ut liberè munerib.
corporis fungi poſ
ſimus.
Eorum aut malorum alia affligunt artus, alia lædunt pulmones, par­
tim oculos, quæ dam denique homines interimunt.
Aqua in quibus puteis
ineſt multa & frigidior crura uitiare ſolet: etenim frigus eſt inimicum neruis.

Sed foſſores ad eam rem ſatis altos perones ſibi comparent, qui crura tuean
tur ab aquarum frigore: cui conſilio qui non paruerit, is magno afficietur in­
commodo
ualetudinis: præſertim cùm uixerit ad ſenectutem.
Contra uerò a­
liquæ fodinæ adeo ſiccæ ſunt, ut prorſus aqua careant: quæ ariditas maius
etiam malum dat operarijs: ſiquidem puluis, qui cietur & agitatur foſsioni­
bus, penetrans in aſperam uſque arteriam & pulmones, parit difficultatem an
helitus & uitium, quod a)_sqma Græci nominant.
Quod ſi uim corrodendi
habuerit, pulmones exulcerat, & tabem ingignit in corporibus: hinc in me­
tallis Carpati montis inuentæ ſunt mulieres, quæ ſeptem uiris nupſerunt: quos
omnes dira illa tabes immatura morte affecit.
Aldebergi certe in Miſena in
fodinis reperitur pompholyx nigra, quæ uſque ad oſſa exedit uulnera, & ul­
cera.
Ferrum quoque corrodit: atque ob id claui earum caſarum omnes ſunt li­
gnei.
Quin etiam cadmiæ quoddam genus eſt quod operariorum pedes, a­
quis madidos, itemque manus exedit: pulmones & oculos lædit.
Fodientes
igitur ſibi non modo perones comparent, ſed chirothecas etiam ad cubitum
uſque altas: & ueſicas laxas illigent faciei.
Per has enim puluis neque trahetur ad
arteriam & pulmones, nec in oculos inuolabit: non diſſimiliter apud Roma
nos ſibi cauebant minij confectores, ne puluerem eius lethalem haurirent.

Tum difficultatem anhelitus parit aer immobilis manens tam in puteo quàm
in cuniculo: cui malo remedia ſunt machinæ ſpiritales, quas paulò antè ex­
poſui.
Sed eſt aliud malum magis peſtiferum, quodque homini mox affert
necem: in quibus puteis, uel foſsis latentibus, uel cuniculis duricies ſaxorum
igni frangitur, in his aer inficitur ueneno: ſiquidem uenæ & uenulæ commiſ­
ſuræque
ſaxorum exhalant ſubtile quoddam uirus, ignis ui expreſſum ex re­
bus metallicis alijsque foſsilibus: quod ipſum cum fumo ſubleuatur, non ali­
ter ac pompholyx, quæ in officinis, in quibus uenæ metallicæ excoquuntur,
ad ſuperiorem parietis partem adhæreſcit: id ſi ex terra euolare nequiuerit,
ſed deciderit in lacunas, atque eis innatauerit, periculum conflare ſolet.
Etenim
ſi quando aqua iactu lapidis aut alterius rei commota fuerit, rurſus ex ipſis la­
cunis euolat: itaque ſpiritu ductum homines inficit: ſed idem magis efficit fu­
mus igni nondum extincto.
Corpora autem animantium iſto ueneno infe­
cta plerunque continuo turgeſcunt, & omnem motum ac ſenſum amittunt,
ſineque dolore intereunt.
Homines etiam ex puteis ſcalarum gradibus aſcen­
dentes, ubi uirus incrementum ſumpſerit, rurſus in eos decidunt: quia ma­
nus non faciunt ſuum officium globoſæque & rotundæ ipſis uidentur eſſe, i­
temque pedes.
Aut ſi bona fortuna parumper læſi ex his malis euaſerint, palli
di ſunt & ſimiles mortuorum.
Itaque tunc nemo in eam ipſam fodinam uel in
proximas deſcendat: aut ſi fuerit in eis, aſcendat ocyus.
Prouidi certè ſoler­
tesque foſſores die Veneris ad ueſperam incendunt ſtruem lignorum: nec ante

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index