Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 599 > >|
1per canaliculum, qui per conclauis partem penetrat, defluit in alterum magnum cana
lem ſubiectum.
Nam iccirco duo ſunt, ut dum lotor alterum lapillis nigris & arenis
refertum, effundit, in alterum eædem res influant: uterque longus eſt pedes duode­
cim, altus cubitum, latus ſeſquipedem: lapilli nigri, qui in ſuprema canalis parte
reſident, maiuſculi, ut ſunt, nominantur: hi ſæpius batillo commouentur, ut la­
pilli mediocres & limus cum minutulis permiſtus, defluant: ſed lapilli medio
cres plerunque reſident in media eiuſdem canalis parte, eosque abiegnus ramus con­
uolutus
retinet: limus uerò, qui cum aqua defluit, inter ramum & tabellam quæ
claudit canalem, hoc eſt in ultima canalis parte, conſiſtit.
Seorſum aut ab alijs ni
gri lapilli maiuſculi batillo eijciuntur è canali, ſeorſum mediocres, ſeorſum li­
mus.
Etenim ſeparatim in area linteis extenſis contecta & in canali deuexo la
uantur, & torrentur, & excoquuntur: exceptis lapillis, qui in media canalis
parte reſederunt.
Hi. n. etſi ſemper ſeparatim lauantur in area linteis extenſis
contecta, tamen ſi magnitudine ferè exæquauerint eos lapillos, qui in ſuprema
canalis parte reſederunt, ſimul cum eis in canali deuexo lauantur, ſimul torren
tur, ſimul excoquuntur: ſed limus unà cum alijs, neque in area linteis extenſis conte
cta
, neque in canali deuexo lauatur, ſed ſeparatim: atque lapilli, ex eo confecti, ſe­
orſum etiam torrentur & excoquuntur.
Duos aut canales magnos excipit tranſ­
uerſus: atque eum rurſus rectus in lacum, qui eſt extra conclaue, exonerans.
Canalis ad laminam pertinens A. Canalis tranſuerſus B. Canaliculus C. Canales magni D. Ba
tillum E. Ramus conuolutus F. Tabellæ claudentes canales G. Alter canalis tranſuerſus H.
105[Figure 105]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index