Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 599 > >|
1 80[Figure 80]
Si uero pyrites uel cadmia, uel alia uena metalli particeps pluſculum ſulfu­
ris uel bituminis in ſe contineat, ſic urenda eſt, ut neutrum pereat: itaque in ferream
laminam foraminum plenam coniecta, carbonibusque ſuperiniectis uritur.
Eam la­
minam
ſuſtinent tres muri, duo à lateribus, tertius à tergo.
Sub ipſa ollæ, in qui
bus aqua ineſt, collocantur: in quam uapor ſulfuroſus uel bituminoſus defer­
tur: inque ea pinguitudo, ſi ſulfur fuerit, plerunque lutea: ſi bitumen, picis inſtar
nigra ſupernatans concreſcit: quæ ni eliceretur, metallo, dum excoqueretur
uena, multum noceret.
Ab ea uerò ſic ſeparata aliquem utilitatis fructum homini­
bus præbet: maxime ſulfurea.
Ex uapore aut, qui non in aquam, ſed in ſolum de­
fertur, ſulfur uel bitumen fit pompholygis ſimile, & tam leue, ut difflari ſpiri
tu poſſit.
Alij utuntur fornace concamerata, & è fronte patente, atque in duas ca
meras diſtincta.
Inferiorem murus, in eius medio ductus, in duas partes æqua
les diuidit, in quibus ollæ, ſimiliter aquam in ſe continentes, collocantur.
Supe
rior uerò rurſus in tres partes eſt diſtributa: quarum media, non latior medio
muro, cuius ſuprema pars eſt, ſemper patet: in ea enim ligna imponuntur: a­
lijs duabus ſunt ferreæ fores, quæ lignis accenſis clauduntur, ut non minus
quàm teſtudo ignis ardorem contineant: in illarum bacillis ferreis, quæ pro pa
uimento habent, collocantur ollæ fundo carentes: cuius loco cancelli, ex fer
reis ſilis facti, in quanque imponuntur: per quorum foramina ſulfuroſi uel bi
tuminoſi uapores à uena uſta manant in ollas inferiores.
Superiorum autem
ollarum ſingulæ centumpondium uenæ capiunt: qua repletæ operculis te­
guntur, lutoque oblinuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index