Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 599 > >|
1quod in cauis, quæ ſunt inter tabellas, ſubſidet, ligneo bacillo cuſpidato ſæ­
pius eruit: quo modo auri ramenta in eis reſident: arenas & alias res inutiles
aqua rapit in uas areæ ſubiectum.
Ipſa uerò ramenta minuto batillo ligneo
eijcit in ligneam lancem, ad pedem & quadrantem latam: eamque in riuo cur­
ſum uerſus ducendo & reducendo auri ramenta facit pura: etenim arenarum
reliquiæ ex lance effluunt, ramenta in medio eius cauo ſimili catillo reſident:
quidam utuntur lance concharum inſtar ſtriata, ſed qua parte aquæ effluunt,
plana: ueruntamen ea planicies, qua ſtriges in ipſam exonerant, anguſtior
eſt: latior, qua defluit aqua.
Caput areæ A. Tabellæ tranſuerſæ B. Rutrum ligneum C. Bacillum
cuſpidatum D. Lanx E. Eius medium cauum F. Lanx ſtriatæ G.
114[Figure 114]
Sed caua rotunda ſimul cum canaliculis in ipſo areæ corpore inciduntur,
uel eidem inuruntur: id compoſitum ex tribus aſſeribus longis pedes decem,
latum eſt ad pedes quatuor: eius tamen infimum, per quod aqua effunditur,
anguſtius eſt.
Hæc area, ſimiliter habens tabellas ad latera affixas, plena eſt
iſtiuſmodi cauis rotundis & canaliculis ad ea pertinentibus: & quidem duobus
ad unum, ut aqua cum arenis miſta, per ſuperiorem canaliculum in cauum influat: per
inferiorem, poſt quàm arenæ partim ſubſederint, rurſus ex ipſo effluat aquæ
area duob.
ſcabellis in riuo uel flumine, aut in eorum ripa lo catis imponitur:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index