Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 599 > >|
here machinis, quod ipſis non utantur: nimirum quòd impenſæ ſint maio-
res quàm pauperioris uenæ fructus.
Tertia eſt aer grauis, quem interdum do-
mini non arte, non ſumptu emendare & corrigere poſſunt: quam ob cauſam
foſſio non puteorum tantum, ſed etiam cuniculorum deſeritur.
Quarta
uirus in ſingulari loco genitum, ſi id funditus tollere, uel leuius facere in no
ſtra poteſtate non fuerit: ea de re ſpecus ad Planam Laurentius dictus non
fodi ſolebat, cùm argento non careret.
Quinta dæmon truculentus & ho
micida: etenim ab eo, ſi expelli non poſsit, nemo non fugit.
Sexta, ſubſtru
ctiones ſi labefactatæ conciderint: eas enim ruina montis ſequi ſolet.
Sub-
ſtructiones autem tunc ſolum reſtituuntur, cùm uena admodum diues me-
talli fuerit.
Septima motus bellici: propter quos niſi certò conſtet foſſo-
res deſeruiſſe puteos & cuniculos, reficiendi non ſunt.
Non enim credamus
maiores noſtros tam inertes & ignauos fuiſſe, ut foſſiones, quæ potuerint
fieri cum fructu, reliquerint.
Noſtris profecto temporibus non pauci metal
lici, cùm anilibus fabulis perſuaſi refeciſſent puteos deſertos, operam & ole
um perdiderunt: ne igitur poſteritas acta agat, ex re eius erit in tabulas refer
re, quam ob cauſam cuiuſque putei uel cuniculi foſſio relicta ſit.
Id quod quon-
dam Fribergi factum eſſe conſtat puteis deſertis propter copiam & affluen
tiam aquarum.
De re Metallica Libri VI. FINIS.
GEORGII AGRICO-
LAE DE RE METALLICA
LIBER SEPTIMVS.
Sextvs liber deſcripſit ferramenta, uaſa, machi-
nas, hic uenarum experiendarum rationes deſcri-
bet: eas enim effoſſas, ut utiliter excoqui, et ex ipſis
à recremento purgatis metalla pura confici poſſint,
operæ precium eſt prius experiri.
Sed talis experi-
menti quanquam mentio facta eſt à ſcriptoribus,
tamen nemo ex illis præcepta eius memoriæ tra-
didit: quocirca mirum non eſt ſi ætate poſteriores
nihil de eo ſcripſerint.
Metallici certè ex iſtius ge-
neris experimento cognoſcunt de uenis utrum aliquod quodpiam metal-
lum, an nullum in ſe contineant: aut, ſi ipſæ nobis indicia unius metalli uel
plurium oſtenderint, multum an paucum in eis inſit: qua ratione etiam unius
uenæ partes metalli participes, ab his, quæ eius expertes ſunt, ſeparari poſ-
ſunt.
Atque illæ rurſus, in quibus multum eſt ab his in quibus paucum. Niſi
enim hoc antea, quàm ex uenis conflentur metalla, diligenter factum fuerit,
non ſine magno dominorum detrimento excoquentur.
Nam partes uena­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index