Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 599 > >|
1no omni argento careat, quale eſt Villacenſe. Quod ſi eiuſmodi non fuerit
in promptu, ſeorſum plumbum eſt experiendum, ut certo ſciatur, quantam
argenti portionem in ſe contineat, utque calculis ſubductis de uena rectè iu­
dicetur: niſi enim tale plumbum fuerit, experimentum erit falſum & fallax.

Verùm globuli plumbei hoc modo formantur: forceps eſt ferrea longa cir
citer pedem unum: eius chelæ continent ferrum diuiſum, quod coniunctum
oui figuram exprimit: utrunque habet duas partes cauas, quod ferrum diui­
ſum, cùm compreſſum fuerit ſuperius, ex ipſo eminet infundibulum: in quo
ſunt duo foramina, quorum alterum ad unam partem cauam penetrat, alte­
rum ad alteram.
Itaque plumbum infuſum defluit per foramina, in partes ca­
uas, efficiunturque una effuſione globuli duo.
Forcipis chelæ A. Ferrum oui figuram exprimens B.
Infundibulum C.
66[Figure 66]
Nec hoc in loco de diuerſa quorundam artificum experiendi ratione re­
ticere debeo: qui primò in catillos inijciunt uenam præparatam, eamque co­
quunt.
Deinde addunt plumbum: quæ ratio mihi non probatur: etenim ue
na iſto modo ferruminari ſolet: quare poſtea commota non bene, aut admo
dum tardè cum plumbo miſcetur.
Quod ſi catillis eiuſmodi fictilibus omne
fornaculæ ſpacium, quod contegit tegula, non compleatur (nam interdum
compleri ſolet, cùm ſcilicet multarum uenarum, aut multarum unius uenæ
partium una experimur) in uacua loca catillos cinereos ponito, ut interea i­
gneſcant.
Quod etſi una hora plerunque fit, tamen id ipſum minoribus citi­
us, maioribus tardius contingit: niſi uerò catilli, anteaquam in eos inijciatur
metallum, cum plumbo permiſtum, igniti fuerint, ipſi ſolent ſæpe diſrum­
pi, plumbum ſemper contremiſcere, nonnunquam ex ipſis exilire.
Si autem
catillus diſrumpatur, aut plumbum ex eo exiliat, aliam uenæ partem experi
ri oportet: ſin plumbum contremiſcat, tunc catillus pruna lata ac tenui tega­
tur: quam cùm plumbum attigerit, reſilit: atque ſic etiam miſtura tandem ipſum
exhalat.
Quinetiam ſi in ſecunda excoctione plumbum, quod in miſtura in­
eſt, non conſumeretur, ſed ſtabile & fixum permanens tegeretur quadam
quaſi cute, ſignum eſt, quod non ſatis ardore ignis concaluerit.
Aridum igi­
tur lignum tedæ, uel arboris ei conſimilis, in miſturam imponito, inque ma­
nu teneto, ut cùm concaluerit, retrahere ab ea poſſis: tum curato, ut ſemper
calorem ſatis multum, eumque æqualem habeat.
Quod ſi calor miſturam non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index