Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 599 > >|
Forcipis chelæ A. Ferrum oui figuram exprimens B.
I
nfundibulum C.
66[Figure 66]
Nec hoc in loco de diuerſa quorundam artificum experiendi ratione re­
ticere
debeo: qui primò in catillos inijciunt uenam præparatam, eamque co­
quunt
.
Deinde addunt plumbum: quæ ratio mihi non probatur: etenim ue
na
iſto modo ferruminari ſolet: quare poſtea commota non bene, aut admo
dum
tardè cum plumbo miſcetur.
Quod ſi catillis eiuſmodi fictilibus omne
fornaculæ
ſpacium, quod contegit tegula, non compleatur (nam interdum
compleri
ſolet, cùm ſcilicet multarum uenarum, aut multarum unius uenæ
partium
una experimur) in uacua loca catillos cinereos ponito, ut interea
gneſcant
.
Quod etſi una hora plerunque fit, tamen id ipſum minoribus citi­
us
, maioribus tardius contingit: niſi uerò catilli, anteaquam in eos inijciatur
metallum
, cum plumbo permiſtum, igniti fuerint, ipſi ſolent ſæpe diſrum­
pi
, plumbum ſemper contremiſcere, nonnunquam ex ipſis exilire.
Si autem
catillus
diſrumpatur, aut plumbum ex eo exiliat, aliam uenæ partem experi
ri
oportet: ſin plumbum contremiſcat, tunc catillus pruna lata ac tenui tega­
tur
: quam cùm plumbum attigerit, reſilit: atque ſic etiam miſtura tandem ipſum
exhalat
.
Quinetiam ſi in ſecunda excoctione plumbum, quod in miſtura in­
eſt
, non conſumeretur, ſed ſtabile & fixum permanens tegeretur quadam
quaſi
cute, ſignum eſt, quod non ſatis ardore ignis concaluerit.
Aridum igi­
tur
lignum tedæ, uel arboris ei conſimilis, in miſturam imponito, inque ma­
nu
teneto, ut cùm concaluerit, retrahere ab ea poſſis: tum curato, ut ſemper
calorem
ſatis multum, eumque æqualem habeat.
Quod ſi calor miſturam non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index