Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 599 > >|
uandus: tum rurſus ſiccandus. Si uerò terra fuerit cum metallo miſta, lauatur
in alueo, atque id quod reſedit ſiccatum igni exploratur: etenim omnes res foſſi
les, quæ lauantur, rurſus ſiccandæ ſunt: at uena cuiuſque metalli diues non uri-
tur, neque tunditur, neque lauatur, ſed torretur tantum, ne iſtis præparandi mo
dis aliquid metalli pereat.
Succenſis uerò ignibus torretur in olla, quæ lu-
to obſtructa eſt, incluſa.
Vilior aut uena etiam in foco uritur carboni impoſi-
ta: non enim magnam metalli iacturam facimus, ſi quid ex ea perdamus.
Ve
rùm de omnibus his uenarum præparandarum rationib.
& paulo poſt & in
ſequenti libro uberius diſputabo: nunc explicare decreui ea quæ metallici
additamenta ſolent nominare, quod adijciantur ad uenas non modo experi-
endas, ſed etiam excoquendas: in quibus magna uis cernitur, ſed non omnium
eundem eſſe uidemus effectum, & nonnullis eſt uaria multiplexque natura: nam
quando cum uenis permiſta coquuntur in fornacula uel in fornace, ex eis
quædam, quia facile liqueſcunt, illas quodam modo liquant: alia quod aut ual-
de calfaciant uenas, aut penetrent in ipſas igni ſunt magno ad purgamenta
à metallis ſeparanda adiumento, & liquefactas cum plumbo commiſcent, partim
ab igni tuentur uenas, quarum metallum uel ipſe conſumit, uel unà cum fumo ſub-
latum ex fornace euolat: quædam metalla combibunt.
In primo genere ſunt
plumbum, idem in globulos redactum, aut ignis ui in cinerem reſolutum, mi-
nium
ſecundarium, ochra ex plumbo facta, ſpuma argenti, molybdæna, lapis
plumbarius, æs, idem uſtum, eius bracteæ, eiuſdem ſcobs elimata, recrementum
auri, argenti, æris, plumbi, uitrum, eius recrementum, halinitrum, alumen co
ctum, atramentum ſutorium, ſal toſtus, idem liquefactus, lapides qui in arden
tibus fornacibus facile liqueſcunt, arenæ ab eis reſolutæ, tofus mollis, ſaxum
quoddam fiſſile album.
Sed plumbum, eius cinis, minium ſecundarium, ochra,
ſpuma argenti utiliora ſunt uenis quæ facile liqueſcunt: molybdænaijs, quæ
difficile: lapis plumbarius ijs, quæ difficilius.
In ſecundo genere ſunt ferri ſqua
ma, eiuſdem recrementum, ſal artificioſus, ſiccæ feces uini, aceti, aquarum quæ
aurum ab argento ſecernunt: atque hæ feces & ſal artificioſus habent uim pe-
netrandi in uenas: & quidem permagnam feces uini, ſed maiorem aceti, ma
ximam aquarum, quæ aurum ab argento ſecernunt.
Ferri uerò ſquamis & recre
mentis, quia tardius liquantur, uenarum calefaciendarum uis eſt.
In tertio gene-
re ſunt pyrites, panes ex eo conflati, uitrum, eiuſdem recrementum, ſal, ferrum, ei
us ſquama, eius ſcobs elimata, eius recrementum, atramentum ſutorium, arenæ
à lapidibus facile igni liqueſcentibus reſolutæ, tofus.
Sed in primis pyrites
& panes ex eo conflati uenarum ſorbent metalla: atque ipſa ab igni, conſum-
ptore eorum, tuentur.
In quarto genere ſunt plumbum & æs, atque eis cogna
ta.
Itaque de additamentis liquet quædam eſſe natiua, alia in recrementorum
numero, cætera à recrementis purgata.
Certe quidem cùm uenas experimur
exiguam additamentorum quoruncunque portionem ad eas adijcere ſine ma-
gno impendio poſſumus: cùm uerò eaſdem excoquimus, grandem adiun-
gere ſine magno nequimus: quocirca conſideremus impenſam quanta ſit,
ne in uenas excoquendas faciamus maiorem, quàm ex metallis conflatis ca
piamus fructum.
Color autem fumi quem emittunt uenæ, batillis uel lami
nis ferreis candentibus impoſitæ, docet nos de additamentis, quibus ad eas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index