Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 599 > >|
argentum ab auro, qua neutrum perit. Aurum aut, in quo ineſt argentum: uel argen
tum, in quo aurum, primò coticulæ atteratur: deinde eidem acus auri uel ar-
genti ſimillima: quo modo ex lineis productis cognoſcitur, quota argenti
portio in auro inſit, quota auri in argento: mox ad argentum, quod eſt in au-
ro, adijciatur tanta eiuſdem portio, ut auri triplum ſit.
Tum plumbum inijciatur
in catillum cinereum, & coquatur: paulò poſt in eundem inijciatur paucum æs: ut-
pote eius ſemuncia, uel ſemuncia & ſicilicus minoris ponderis: ſi aurum uel ar
gentum aliquam æris particulam in ſe non contineat.
Etenim catillus, cùm plum-
bum & æs deſunt, quæ conſumat, particulam auri & argenti ad ſe allicit & com
bibit
.
Tandem auri trientem & argenti libram in eundem catinum inijcere et co
quere conuenit: nam ſi aurum & argentum primò in catillum coniecta coquan-
tur, is, ut iam dixi, particulam eius conbibit, & aurum, cùm ab argento ſeparatum
fuerit, purum non inuenitur.
Coquantur uerò hæc metalla uſque dum ipſum
plumbum & æs conſumantur: atque iterum idem utriuſque pondus eodem modo
coquatur in altero catillo cinereo: utraque maſſula malleo percuſſa dilatetur:
utraque bracteola in fiſtulæ figuram formetur: utraque conijciatur in paruam
ampullam uitream: quibus tertiæ aquæ ualentis, quam decimo libro deſcribam,
uncia & drachma maioris ponderis affundantur: lento igni calefiant: quo-
modo bullulæ figura margaritis aſſimiles ad fiſtulas adhæreſcere uidentur.

Quo autem maior rubor apparuerit, eo melior eſſe aqua iudicatur.
Sed poſt-
quam rubor euanuerit, bullulæ candidæ margaritis non tantum figura, ſed
etiam colore ſimiles eiſdem fiſtulis uidentur inſidere: poſt breue tempus aqua
effundatur, & infundatur altera: cum ea rurſus bullulas candidas ſex uel octo
excitauerit, effundatur & fiſtulæ eximantur: atque quater aut quinquies aqua
fontana lauentur: magis uerò coquantur ex eadem bulliente: nam colore clario
re ſplendent: poſtea in auream phialam, quæ in manu teneatur, coniectæ ſenſim le-
ni ignis calore ſiccentur: mox phiala imponatur in carbones ardentes, et carbo
nibus tegatur, ac oris flatu modico inſpirentur: tunc flammam cæruleam emittent:
ad extremum fiſtulæ appendantur, quib.
ſi par pondus erit, artifex harum rerum la
borem fruſtra non ſuſcepit.
Poſtremò ambæ in altera lance poſitæ ponderen
tur.
Vnæ tantummodo quaternæ ſiliquæ non numerentur propter argentum quod
remanet in auro, & ab eo ſeparari non poteſt.
Ex fiſtularum aut ponduſculo eo
gnoſcimus pondus & auri & argenti quod in maſſa ineſt.
Quod ſi quis artifex
tantum argentum non adiecerit ad aurum, ut eius triplum ſit, ſed duplum uel ſeſtertium,
ei opus eſt ualentiore aqua, quæ aurum ab argento ſecernat: qualis eſt quarta:
ſed utrum aqua, quam auro & argento adhibet, eis conueniat, an plus minusué
quam oportet ualens ſit, ex effectu cognoſcitur: mediocris bullulas in fiſtulis
excitat: & ampullam atque operculum eximio rubore inficere uidetur: imbecilli-
or eadem exiguo rubore tingere, ualentior fiſtulas diſrumpit.
Ad argentum ue-
purum, in quo ineſt aliqua auri portio, non adijciatur aliud, cum in catillo cine
reo coquuntur priuſque ſeparentur, ſed præter plumbum ad beſſem eius quadrans
uel triens æris, minora pondera intelligo.
At ſi argentum etiam in ſe contineat ali
quam æris portionem, & poſtque cum plumbo fuerit excoctum appendatur, & poſtque
aurum
ab eo fuerit ſecretum: altero modo cognoſcimus quantum æris in eo fue-
rit, altero quantum auri.
Sed uilia metalla experimenti gratia etiam hodie combu

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index